Petrus Damiani: Epistulae

Pag 24


Quia igitur per septenarium numerum antiqua secula decurrerunt,
octonario autem numero evangelicum tempus evolvitur, de septem
vero et octo quindenarii summa conficitur, dignum ergo fuit ut idem
signorum numerus tempus utrumque concluderet, videlicet unde tempora
ipsa constarent. Sed haec nos, utcumque eis fides adhibenda sit, in
lectoris arbitrio ponimus, immo Dei omnipotentis, cui manifesta sunt
omnia, notitie reservamus.
Tu autem, venerabilis frater, haec et huiusmodi sedule meditare, in his
ingenium tue mentis indesinenter exerce, ut dum ea intra conscientiam
versas, vane cogitationis ineptias seriis intentus excludas. Vane ergo
cogitationes de cordis frigore prodeunt, cum mens videlicet a veri
sponsi fervore tepescit, et quasi post alios amatores per alia cogitacionum
figmenta discurrit. Mox enim ut amplexibus soluta sui redemptoris
egreditur, errabundis male libera gressibus per titillantium cogitationum
illecebras evagatur, ut iuxta prophetam sub omni ligno frondoso se
meretrix inpudica proiciat et omni transeunti corpus suum divaricata
substernat. Tunc infelix anima frigida fit simul et vaga, quia dum in
creatoris amore frigescans non figitur, tanquam perflantium ventorum,
sic ingruentium vitiorum inpulsione raptatur. Unde per prophetam dicitur:
Serpenti panis pulvis eius . Et David: Non sic inpii, non sic, sed tan quam

Torna all'inizio