Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 156


34. Qui ut regni iura suscepit, in loco illo qui a parte fluminis Ticini est, unde
ipse olim fugerat, monasterium quod Novum appellatur Domino et liberatori suo in
honore sanctae virginis et martyris Agathae construxit. In quo multas virgines
adgregavit rebusque et diversis pariter eundem locum ornamentis ditavit. Regina vero eius
Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra muros eiusdem civitatis Ticinensis, quae
Ad perticas appellatur, opere mirabili condidit ornamentisque mirificis decoravit. Ad perticas
autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, id est trabes, erectae
steterant, quae ob hanc causam iuxta morem Langobardorum poni solebant: si quis
enim in aliquam partem aut in bello aut quomodocumque extinctus fuisset, consanguinei
eius intra sepulchra sua perticam figebant, in cuius summitate columbam ex
ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum dilectus obisset, scilicet ut
sciri possit, in quam partem is qui defunctus fuerat quiesceret.
35. Igitur Perctarit, cum solus per annos septem regnasset, octavo iam anno Cunincpert
filium suum in regno consortem adscivit, cum quo pariter per decem annos regnavit.
36. Cumque in magna pace degerent et ex omni parte in circuitu tranquillitatem
haberent, surrexit contra eos filius iniquitatis Alahis nomine, per quem in regno Langobardorum,
perturbata pace, maximae populorum factae sunt strages. Hic dum dux
esset in Tridentina civitate, cum comite Baioariorum, quem illi gravionem dicunt,
qui Bauzanum et reliqua castella regebat, conflixit eumque mirifice superavit. Qua de
causa elatus, etiam contra regem suum Perctarit manum levavit atque se intra Tridentinum
castellum rebellans communivit. Contra quem rex Perctarit progressus, cum eum
extrinsecus obsideret, inopinate subito Alahis cum suis civitate egressus, regis castra
protrivit regemque ipsum fugam petere conpulit. Qui tamen postmodum, faciente
Cunincperto, regis filio, qui eum iam olim diligebat, in regis Perctarit gratiam reversus
est. Qui rex cum eum interficere aliquotiens vellet, Cunincpertus, eius filius, hoc fieri
semper proibuit, reputans eum de reliquo fidelem existere; nec destitit patrem optinere,
quin etiam ei ducatum Brexiae contribueret; reclamante saepius patre, quod in suam
hoc Cunincpert perniciem faceret, qui hosti suo ad regnandum vires praeberet. Brexiana
denique civitas magnam semper nobilium Langobardorum multitudinem habuit, quorum
auxilio metuebat Perctarit Alahis potentiorem fore. His diebus rex Perctarit in civitate Ticinensi
portam contiguam palatio, quae et Palatinensis dicitur, opere mirifico construxit.

Torna all'inizio