Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 103


eum; et cum stringeretur loris, ad flagella dixit: “Hominem Romanum licet vobis flagellare?” Et
cum princeps sacerdotum predicantis os percuti iussisset, ait: “Percuciet te Deus, paries
dealbate”. Et cum argueretur, quod principem maledixerit, ait: “Nesciebam principem
esse”; et ut dissensionem faceret inter eos, cum essent Pharisei et Saducei, dixit: “Ego
Phariseus sum”. Cum autem quidam vovissent occidere eum et pararent insidias, pervenit
verbum ad tribunum Lysiam, qui salvum fecit eum deduci ad Felicem presidem in Cesaream,
quem Claudius anno imperii sui XI presidem instituerat, fueratque iam in presidatu
per biennium. Hic Felix quendam Egyptium, falsum prophetam, qui multa virorum milia
congregaverat, ut irrueret in Iherusalem, de quo Actus apostolorum faciunt mentionem,
in fugam convertit. Cum itaque Paulus coram Felice fuerit accusatus, Felix
liberam concessit ei custodiam. Anno VIIII. Iudeos tumultuantes Roma eiecit. Anno
XIIII. Claudius moritur et post mortem inter deos relatus et consecratus est et divus appellatus.
Cuius temporibus descriptione facta Romae LXVIII centena XLIIII milia, alibi
dicitur sexies mille milia DCCCCXLI milia, hominum inventa sunt. Eiusque temporibus
XXX milia Iudeorum in die pasche constipatione populi in foribus templi necantur,ut dies festus
converteretur in luctum. Palemon Vincentinus gramaticus Rome fuit insignis; qui interrogatus
est, quid interesset inter guttam et stillam. Respondit: “Gutta stat, stilla cadit”. Huiusque
temporibus Persius Vulteranus scripsit satyram et Marcus evangelium suum.
Anno ab incarnatione Domini LVIII. Nero aput Romanos regnavit a[nnis] XIII et men
[sibus] VII, dies XXVIII. Hic fuit similis Galicule avo suo et eo peior, quia matrem,
amitam, uxorem, fratrem et magistrum occidit, scilicet Senecam Cordubensem, patruum
Lucani. Et civitatem incendit, ut similitudinem ardentis Troie videret; in re militari nil ausus
fere Britaniam perdidit et Armeniam. Qui tante fuit luxurie, ut retibus aureis et funibus purpureis
piscaretur; Rome termas edificavit. Anno II imperii sui Festum Felici substituit presidem
Palestinae, a quo Paulus Cesarem appellavit; cui Festus: “Cesarem appellasti, ad
Cesarem ibis”. Cum rex Agrippa venisset Cesaream ad salutandum Festum, indicavit Festus regi de
Paulo; coram quo Paulus eciam peroravit. Cum itaque Paulus XXV. anno dominice
passionis iter arripuerit in Ytaliam navigandi, tempestate inminente utile fuit navigantibus
concilium Pauli; et cum Mitilene insule navis applicuisset, accensa pyra
collegit Paulus sarmenta, que cum imponeret super ignem, vipera prodiens invasit manum
eius; qui excuciens bestiam nichil mali passus est; ibidem quendam febrientem et dissenteria
laborantem per manus impositionem sanavit. Demum, cum Romam adpropinquaret,
occurrerunt ei fratres usque Forum Apii et Tribus Tabernis. Cumque Romam venisset, predicavit
verbum Dei et domini nostri Iesu Christi primo Iudeis, postea Iudeis et Grecis et
omnibus audire volentibus; et mansit biennio in suo conducto hospicio, libera scilicet
custodia. His temporibus fuit Hermes, qui dicitur scripsisse librum Pastoris nomine
titulatum.
Anno imperii Neronis VII. Iacobus frater Domini, Iherosolimitanus episcopus, de pinnaculo
templi pertica fullonis iactatus mortuus est. Hic ex utero matris suae sanctus fuit, vinum et
siceram non bibit, animal non manducavit, ferrum in caput eius non ascendit, oleo non est perunctus,
balneo non est usus; orando callos in genibus fecit ad modum cameli. Ideoque vocatus est Iustus

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio