: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 314


libertate, sed illos in seruitutem redigitis et torquetis. Vos recta
iudicia minime iudicatis. Vos iudices facitis legem commutare.
Vos bona dicitis et illa nullatenus exercetis. Vos sapientem neminem
reputatis, nisi qui habet facundiam loquendi. Omnem
sensum uestrum in lingua habetis, et tota sapiencia uestra in
ore consistit. Vos aurum diligitis. Domos maximas et seruorum
copiam habere affectatis. Vos intantum editis et bibitis, quod
stomachus ex nimia replecione concussus in uarias egritudines
uos transmutatur et sic ante tempus mortis periculum sustinetis.
Omnia terrere uultis sed omnia terrent uos ut seruos. Sola
Bragmanorum sciencia uniuerse sapiencie ditantur. Vnde, si bene
consideramus, illa mater nos genuit, que lapides et arbores
procreauit. Vos ordinatis sepulchra uestra et in uasa aurea
cineres corporum uestrorum collocatis. Quid esse peius potest,
quam ossa, que terra recipere debet, in alia uasa collocare?
Nos in honore deorum nostrorum pecudes non occidimus, templa
non construimus, nec statuas aureas uel argenteas erigimus.
Vos talem legem habetis, ut de omnibus bonis uestris diis immolatis,
ut exaudiant preces uestras. Vos non intelligitis, quod
deus non precio sanguinis uituli neque hyrci uel arietis, sed
propter bona opera et oraciones exaudit hominem. Ex uerbo
enim similes deo efficimur. Deus uerbum est, et ex hoc uerbo
uniuersa permanent et consistunt. Nos hoc uerbum colimus,
quod amamus, et hoc eciam ueneramur. Quapropter uos reputamus
nimium infelices, quia creditis naturam uestram cum deo
communitatem habere, cum tamen adulterio et formicacione
cottidie sordidatis. Vos hec facitis, hec amatis, et post mortem
inde tormenta innumerabilia sustinebitis. Nos uero contraria
facimus et amamus, ut post mortem nostram diuina gloria
pociamur. Vos non seruitis uni deo, qui regnat solus in celo, sed
diis plurimis obeditis. Vos tot deos colitis, quot membra in
uestris corporibus deportatis. Nam hominem dicitis esse mundum
paruum, et sicut corpus hominis multa membra habet, ita in
celo dicitis multos deos consistere. Vos Iunonem deam cordis
esse creditis, eo quod iracundia nimia mouebatur. Martem uero
deum pectoris, eo quod princeps extitit preliorum. Mercurium
deum lingue, eo quod ipse plurimum loquebatur. Herculem deum
brachiorum, eo quod duodecim uirtutes mirabiles exercuit preliando.
Bachum deum gutturis putatis, eo quod ebrietatem
primus inuenit. Cupidinem deum esse dicitis, eo quod formicator
existit. Cererem dicitis esse deam frugum, eo quod fuit inuentre
frumenti. Venerem dicitis esse deam amoris, eo quod
fuit mater luxurie. Totum siquidem corpus hominis in deos
diuiditis nullam siquidem particulam reseruantes. Nec creditis,
quod unus deus, qui est in celis, corpora nostra creasset. Deos
colitis alienos, qui uos in seruitutem redigunt, et ipsis tributa
offertis, et sic totam pietatem uestram in illis ponitis et non

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45

Torna all'inizio