Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 18


amico, et in huiusmodi talibus, in quibus sufficit dicere tantum
sic: Salutem et omne bonum, vel, salutem et amorem sincerum.
 
9. Quibus de causis tacentur nomina recipiencium in epistola
 
Tacentur autem aliquando nomina recipiencium in salutacionum
quatuor modis. Primo, cum ignoratur nomen, et tunc, loco nominis, scribuntur unum post aliud duo puncta, et nomen officii vel dignitatis
supplet defectum proprii. Secundo, quando scribitur non persone, sed
dignitati, sicut alicui iudici delegato a papa in causa aliqua speciali
ubi datur quod bene sciatur, nomen tamen apponi non debet. Tercio,
est ad evitandum indignacionem, quando duobus vel pluribus scribitur,
qui sunt pares in officio vel dignitate, et tune facienda sunt tot puncta,
quot quibus scribitur, si non excesserint numerum quinque. Quem si
excesserint et multi fuerint, sufficiunt tantum pro omnibus tria vel
quatuor puncta. Si vero aliis tales scripserint, est similiter faciendum.
Quarto, propter confusionem evitandam, cum scribitur multitudini.
Tacentur autem aliquando nomina mittencium tantum, ut in epistolis
procuratorum. Aliquando autem tam mittencium quam recipiencium
ut in epistolis proditorum vel tractancium contra tyrannos vel contra
partes vel contra civitates ut castra, ne forte traetantes talia propalentur
aliquibus.
 
10. De verbo
 
Subtacetur eciam verbum in salutacione duabus de causis. Primo
ad denotandum maximum mentis affectum, qui per intellectum melius
deprimitur quam per vocem. Secundo, brevitatis causa, quia usu modernorum
datur semper intelligi unum ex istis, scilicet, mittit, optat,
destinat, cupit, desiderat, legat, delegat, vel affectat.
 
11. Epilogus predictorum, et intencio anctoris circa dicenda sequitur
 
Sufficiunt que hucusque dicta sunt quantumcumque ad observancias
regularum, ubi si caligante ingenio sic ad unguem omnia perpolire
non posses, sufficiat quantum ad esse reale, presertim eciam communibus
epistolis que occurrunt hominibus tota die, bona latinitas in
grammatica et recta et clara locucionis expressio in dicendis. Ut autem
tam vobis, karissimis meis, quam aliis intimis nostris, desuper
habundanti gracia, quicquid fortassis invite nobis continget concedere
presens seriptum, sit habitus ad dictandum facilior, annotabo in qualibet
epistole parte per ordinem dicta quedam florea, sive serta, sive
collecta in vere, per que et anima uniuscuiusque informabitur novo
quodam habitu ad dictandum et, grotricitatis nube remota, legendo
usque serenabitur sibi aer.

Torna all'inizio