Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 338


quod illud quod est perfectio unius secundum unam rationem, sit perfectum
ab alio secundum rationem aliam; sicut lux perficit colorem, et color perficit
superficiem, et superficies corpus, cuius terminus est; et ideo perfectio potest
dici perfecta; et similiter in omnibus aliis quae exprimunt perfectionem in communi,
sicut est hoc nomen «bonum»; et inde est quod virtus quae dicitur bonitas
animae secundum quod perficit eam, potest dici bona secundum quod est
perfecta quodam alio, ut ordine ad finem, et regula rationis, a quibus formam
habet, et speciem trahit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis bonum convertatur cum ente, tamen
quodam speciali modo invenitur in rebus animatis et habentibus electionem, ut
in 5 MetaPhys. dicitur. Cuius ratio est, quia bonum dicitur ex ratione
finis; et ideo quamvis inveniatur in omnibus in quibus est finis, tamen specialius
invenitur in illis quae finem sibi praestituunt, et intentionem finis cognoscunt;
et inde est quod habitus electivi ex fine speciem sortiuntur; et propter hoc
horum habituum «bonum» et «malum» sunt differentiae constitutivae, non quidem
prout communiter sumuntur, sed per modum iam dictum.
Ad tertium dicendum, quod in definitione accidentis non debet poni nisi subiectum
eius. Quamvis autem contingat virtutem in aliqua potentia ut in subiecto
esse quae essentialiter mens non est, non tamen habet quod sit subiectum virtutis,
nisi inquantum aliquid mentis et rationis participat; unde Philosophus in
1 Ethic. dicit, quod rationale est subiectum virtutis, vel rationale essentialiter,
vel rationale per participationem.
Ad quartum dicendum, quod Anselmus videtur definire iustitiam, non quae est
specialis virtus, sed iustitiam generalem, quae a Philosopho legalis dicitur, et
est idem subiecto cum virtute, differens ratione tantum, ut ex 5 Ethic. patet.
Si tamen pro iustitia speciali sumatur, sciendum est, quod rectitudo potest accipi
dupliciter: vel secundum commensurationem rei ad rem; et sic rectitudinem
vindicat sibi iustitia, quae aequalitatem in datis et acceptis constituit, ut in
5 Ethic. dicitur, aut secundum commensurationem actus ad finem, et ad
iudicium rationis; et sic rectitudo cuilibet virtuti convenit, et ita sumitur hic.
Ad quintum dicendum, quod uti aliquo dicitur dupliciter: vel sicut forma, quae
est principium usus: et hoc modo virtute nullus male utitur, quia ex hoc ipso
quod est usus a virtute procedens, malus esse non potest: vel sicut obiecto; et
hoc modo virtutibus male uti contingit, sicut patet de illis qui de eis superbiunt.
Ad sextum dicendum, quod recte vivere contingit duobus, scilicet virtute, et
libero arbitrio; sed libero arbitrio contingit male uti: et ideo ad differentiam
eius additur, « qua nemo male utitur »; quamvis enim qui recte vivit, non male
utatur, tamen quomodocumque recte vivere tale est ut eo nullus male utatur.
Ad septimum dicendum, quod Deus non iustificat nos sine nobis consentientibus:
quia non cogit ad virtutem, ut Damascenus dicit.
Iustificat tamen nos sine nobis virtutem causantibus.

Torna all'inizio