Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 312


Ad quartum dicendum, quod diversitas virtutum et donorum accipitur tantum
secundum diversitatem actuum. Conveniunt autem actus in ratione merendi;
unde oportet quod primum principium a quo rationem merendi habent sit
unum; et quod diversitas eorum in genere et in specie, sit ex diversitate actuum
et obiectorum.
Ad quintum dicendum, quod gratia in diversis sacramentis datur ad diversos
effectus, secundum quod plures infirmitates ex peccato consequuntur, contra quas
praecipue gratiae sacramentales ordinantur: et ideo sicut differt virtus a virtute
per hoc quod ordinatur ad diversum actum, ita etiam differt una gratia sacramentalis
ab alia per hoc quod ad diversos effectus ordinatur; unde sicut ex multiplicatione
virtutum non sequitur multiplicatio gratiae, ita etiam ex multiplicatione
sacramentorum non sequitur multiplicatio illius gratiae de qua nunc loquimur:
quia illae etiam perfectiones quae in diversis sacramentis conferuntur, quaedam
emanationes sunt illius gratiae de qua nunc loquimur, sicut et virtutes. Sed quia
non habent propria nomina, ideo communiter nomine gratiae nuncupantur.
EXPOSITIO TEXTUS
«Haec est gratia operans et cooperans»; de qua scilicet supra mentionem fecit
cum dixit: «Ipsa gratia praevenit ut pie vivamus, et subsequitur ut semper cum
illo vivamus».
«Voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid non admittendum vel
adipiscendum». Sciendum quod hic non definit voluntatem quae est potentia,
sed voluntatem quae est actus: hoc enim commune est fere in omnibus potentiis
animae, ut eodem nomine potentia et actus nominetur: et sic fere per totum hic
voluntas accipitur.
«Sed ipsa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici». De augmento gratiae
eodem modo potest disputari sicut de augmento caritatis, de quo supra dictum
est, 1 lib., dist. 17.
«Cetera potest homo nolens; credere autem non nisi volens». Intelligendum est
de actibus exterioribus, non autem de interioribus: quia diligere nullus potest
nisi volens.
«Sequitur tardus aut nullus affectus». Iste affectus est per modum operationis
praecedentis habitum virtutis: quia ex sola deliberatione rationis procedit: sed
affectus perfectus qui delectationem habet est in operatione quae sequitur habitum:
quia «signum oportet habitus accipere fientem in opere delectationem», ut
Philosophus dicit.

Torna all'inizio