Benedictus saec. XIII post med.: Epistolae

Pag 170


Calcedonio Benedictus.
Virulentum ervum, quod Iohannes Ervei per arvum sue nequitie urvo
polluto de me ut dicitur disseminasse voluit, nequit in spicas frugum turgescere
ut gravescat, cum omnino mendosum vitium contrahat in radice.
Ex illo igitur ipse iram, in die ire, sibi cum doloribus thesaurizat, spinarum
fasciculos et manipulos tribulorum exposcente iustitia demessurus.
Ceterum circa reliqua non adhibeo mentem nisi quia propter tuorum doleo
caliginem oculorum.


Benedictus … salutem et habundantiam gaudiorum.
Divellentis cure domestice tedium et multiplicis laboris instantia, quorum
occupatione continua corpus laceratur et anima, effecerunt ut, vestrarum
enxeniis litterarum totiens salutatus, nequirem, ut debui, in gratiarum
vobis vicissitudine respondere. Eatenus verumtamen scribentis calamo
lascivire tribuitur, quatenus permissum sibi fuerit de superioris potestate
licenter. Inde fit, quod ex contemptu vel elatione non prodiit, ut vos
alicuius amminiculo scripti omiserim visitare, quia cum nemini ultra sit
datum, quam sue patiantur limites facultatis, agens quod potui, benivolam

Torna all'inizio