Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 161

Liber II


vel necessitati tribuisse. Si praemium benevolentia fuerit, id nos cupide accipere dicemus. Si debitio gratiae, non recipiemus, sed nos magis his, quas modo dixi, partibus omnia debere ostendemus nostraque operam omnibus in rebus offeremus suisque contra, quum aliqua in re nobis opus fuerit, usuros nos esse dicemus. Si rem facilem aut tanquam facilem concedemus, gaudere nos dicemus, oblatam nobis esse facultatem ei gratificandi, sed nostram in eum voluntatem aliqua magna in re nos ei ostendere vehementer cupere. Tum de nostro in eum animo, de sua contra in nos benevolentia, de virtutibus, in primisque de modestia, qua in petendo sit usus, aliquid dicemus. Deinde rem ipsam ut minimam facillimamque concedemus rogabimusque hominem, ut nostra opera frequentius et maioribus in rebus uti velit, nosque idem facturos, quum opus fuerit, ostendemus eaque omnia dicemus, quae animi nostri bonitatem liberalitatemque ostendant, ut libentissime, quicquid fecimus, fecisse videamur. Si quid amico negabimus, primum eius petitionem exponemus: deinde rei difficultatem, tum ab ipsius rei natura, tum a nostra impotentia sive imbecillitate, tum etiam a loci, temporis, facultatem, instrumentorum et caeterarum rerum culpa proferemus. Rem quoque si poterimus, ei vel inutilem vel incommodam vel indignam eius

Torna all'inizio