XX. Quomodo per caritatem pax ista federetur. 
Quod autem per caritatem, sicut prelibavimus, pax ista construatur, 
Psalmus michi testis est: Fiat pax in virtute tua. Ubi virtutis nomine 
reginam virtutum omnium intellige caritatem, que proprie virtus idcirco 
dicitur, quia fortis est ut mors (fortis est enim ut mors dilectio), cui nichil 
resistit, cum venerit, que occidit quod male fuimus, ut aliud bene simus. 
Enimvero qualiter hanc pacem faciat caritas, non latet aliquem sacri 
voluminis notitiam profitentem. Ita namque est caritas in hac pace sicut 
spiritus vitalis in corpore. Quemadmodum enim in corpore spiritu vegetante 
membra vivunt et velut pacem quamdam soliditatem compaginis 
retinent, abscedente autem spiritu mori ea necesse est et dissolvi, sic et 
caritas sola est, que filios ecclesie in huius pacis consolidat unitate, qua 
recedente pax ista discinditur. Ex quo licet propter sacramenta ecclesiastica 
ipsius corporis <membra> simulatam tantisper retineant compaginem, 
per peccatum tamen odii, quod mors est anime, sensum penitus amittunt 
vite. 
Quod doctor gentium in nonnullis epistularum suarum locis argutis 
rationibus explanavit, dum inter membra Christi et partes humani 
corporis cognatam admodum similitudinem posuit. Ad Corinthios quidem 
ita: Sicut enim unum corpus est et membra habet multa, omnia autem 
membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus. Etenim 
in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Ad Ephesios 
autem sic: Crescamus in illo, qui est caput, Christus, ex quo totum corpus 
compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum 
operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum <corporis> 
facit in edificationem sui in caritate. Idem quoque et eisdem pene verbis 
eum ad Colosenses scripsisse reperies. 
Caritas ergo est, que membra Christi vivificat atque ea in unum corpus 
federat et concordat; unde sollicite servare unitatem spiritus in vinculo 
pacis. Hoc est illud beatum arche Noe bitumen, quo ligna ipsa collinita
  |  
  |