Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 326


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 27
DIVISIO TEXTUS
Postquam distinxit gratiam in operantem et cooperantem, hic quaerit ad quod
genus reducatur, utrum scilicet sit actus vel qualitas mentis; ponens eamdem
quaestionem de gratia et virtute: vel quia eadem ratio est de utroque, vel forte
quia huiusmodi opinionis fuit quod gratia a virtute non differt. Dividitur autem
in partes duas: in prima movet dubitationem; in secunda determinat eam, ibi:
«Hic videndum est quid sit virtus». Ubi etiam secundum quosdam, 27 distinctio
incipit. Circa primum duo facit: primo movet quaestionis dubitationem, ibi:
«Ut autem hoc aperte insinuari valeat, praemittendum est, tria esse genera
bonorum». Ubi quamdam contrarietatem ex dictis Augustini colligit. Primo
enim ponit verba eius in quibus dicitur, opus virtutis esse bonum usum liberi
arbitrii; secundo ibi: «Quaeritur autem in quibus bonis contineatur liberum
arbitrium», ponuntur quaedam verba eiusdem, in quibus dicit, bonum usum
liberi arbitrii esse virtutem; quae duo adversantur: quia opus virtutis non est
virtus: unde si usus liberi arbitrii est virtus, non est opus virtutis.
«Hic videndum est, quid sit virtus». Hic determinat dubitationem: et primo
determinat secundum unam opinionem, quod virtus, sive gratia, non sit actus;
secundo determinat secundum aliorum opinionem, quod virtus sit actus, ibi:
«Alii vero dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum». Prima pars
dividitur in duas: in prima ostendit quod virtus seu gratia, non est actus: quo
supposito, ostendit secundo, quomodo per gratiam quis mereri dicitur; quod
dubium ex praedicta determinatione relinquitur, cum omne meritum in actu
consistat, ibi: «Cum vero ex gratia dicuntur esse bona merita, et incipere; aut
intelligitur gratia gratis dans, idest Deus, vel potius gratis data». Circa primum
intendit talem rationem. Virtutis causa Deus in nobis est, et non nos. Sed cuiuslibet
actus nostri causa nos sumus. Ergo nullus actus est virtus. Si ergo gratia
est virtus, vel aliquid simile virtuti, gratia non est actus. Circa hoc aliter hoc
modo procedit. Primo probat hanc, quod virtutem solus Deus in nobis operetur.
Secundo assumit hanc, quod actus quilibet in nobis causatur ex libero arbitrio,
ibi: «Si igitur gratia quae sanat et liberat voluntatem hominis, virtus est... consequitur
ut virtus non ex libero sit arbitrio». Tertio concludit propositum, ibi:
«Propterea quidam non inerudite tradunt, virtutem esse bonam mentis qualitatem,
sive formam, quae animam informat». Primum ostendit tripliciter: primo
de virtute in communi per eius definitionem; secundo de virtute iustitiae per
auctoritatem Augustini, ibi: «Sicut de virtute iustitiae Augustinus docet»; tertio
de virtute fidei, quam etiam gratiam nominari dicit, ibi: «Nam de gratia fidei
Ephesiis scribens Apostolus, similiter fidem non ex homine, sed ex Deo tantum
esse asserit».

Torna all'inizio