Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 90


non est inuerecundum per singula, sed quod cupimus et notificare
uolumus, paucis assignamus.
Deo et uobis grates refero, quod pro me et poponsiane
ecclesie profuisse negotio, et in mee imbecillitatis
honorem sedulo uos laborare audio.
Ut igitur nudis uerbis loquamur, et amicorum more
nudum ut ita dixerim pectus alterutrum ostendamus, quicquid
et ubicumque sumus nostra interesse studeamus. quod
siquidem ut firmius teneatur, illarum parcium amicos retinere
curate.
Rethoricam quoque ad presens necessariam quantocius
si placet destinate.
[colonna a]
Ad amicum.
Licet longa terrarum spatia
nostra sequestrent corpora,
uetus tamen et feruens amicicia
nos uicissim copulat.
Quantum nempe temporis
steti Ferarie, tue pro
posse studui amicicie, eamque
quondam impensius amplexando
retinere optaui eo
melius.
Quid igitur de fratre nostro
Tyberio huc usque egeris,
quaue sibi ratione proficeris,
tuis mihi rescribas litteris.
sicque dehinc te erga eum
habeas, ut amoris et beneficii
compensationem promereri
ualeas.
[colonna b]
Licet et terrarum longa
interualla, amicorum amicissime,
nostra corpora non mentes
sequestrare uideantur,
antiqua tamen et feruens amicicia
uicissim equaliter naturali
catena nos copulat.
Ubi enim uestre dilectionis
noticiam deo propicio fortunaque
prospera fui adeptus,
pro posse totis uisceribus
studuimus, quatinus eam complecti
ad onorem nostrum et
retinere ualeremus.
Qua propter, dilectorum
dulcissime, quia qui naturali
copula iunguntur re uera
magis factis quam uerbis gloriari
debent, pauca uobis scribere
disposui, ut amoris et
beneficii conpensacionem ab
amico promereri ualeatis.
Responsum ad petentem amicum.
[colonna a]
Quod tue dilectionis et
amoris societas in me profitetur
[colonna b]
Quod tue dilectionis dulcedo
in me profitetur sese

Torna all'inizio