Solutio
Respondeo dicendum, quod de anima et Angelo est duplex opinio. Quidam enim
dicunt animam et Angelum ex materia et forma compositum, vel ex aliquibus
duobus, quae sunt partes essentiae eius: et secundum hoc potest forte aliquis
modus inveniri quo assignetur differentia animarum et Angelorum, ut sint plures
in specie una etiam ex seipsis; quia unitas speciei erit ex principio formali
in ipsis, diversitas autem individuorum est ex diversitate materialis principii, et
ex hac etiam posset in eis gradus quidam nobilitatis attendi: et hoc videntur
verba Magistri sonare, qui dicit, eo modo in animabus esse differentiam quo
etiam in Angelis est.
Sed quia supra dictum est, secundum aliam opinionem, quia anima et Angelus
naturae simplices sunt, et non est in eis compositio, nisi ex esse et quod est;
ideo oportet quod quaecumque differentia in eis est ex seipsis, sit differentia
formalis, et speciei diversitatem inducens: et propter hoc etiam tactum est,
quod in Angelis tot sunt species quot individua; et ideo non est possibile ut
diversitas animarum ponatur ad modum illum quo distinguuntur gradus in
natura angelica, cum omnes animae rationales unius speciei sint, differunt
autem numero solo. Omnis autem talis diversitas ex materia causatur; et ideo
cum anima non habeat materiam partem sui, oportet quod diversitas et distinctio
gradus in animabus causetur ex diversitate corporis; ut quanto corpus
melius complexionatum fuerit, nobiliorem animam sortiatur: cum omne quod in
aliquo recipitur, per modum recipientis sit receptum: et hoc quidem duplici
signo patet. Primo ex his quae diversi generis sunt: quia unumquodque invenitur
tanto nobilius genus animae participare, quanto corpus eius ad nobilius
genus complexionis pertingit, ut in hominibus, brutis, et plantis. Unde etiam in
his quae sunt unius generis, ex hoc contingit diversitas animarum, quod est in
corporibus diversitas: et hoc etiam patet ex signo boni intellectus, quod
Philosophus in 2 De anima dat intelligere, dicens, eos qui sunt boni
tactus et molles carne, aptos mente esse. Bonitas autem tactus ex aequalitate
complexionis contingit: quia oportet ut instrumentum tactus inter contraria tangibilia
sit medium; et quanto magis pervenit ad medium, tanto melior erit tactus.
Unde patet quod ex diversitate corporis animarum diversitas resultat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod diversitas formalis est duplex. Quaedam quae
est formae per se, secundum id quod ad rationem formae pertinet: et talis
diversitas formae, diversitatem speciei inducit. Est autem quaedam diversitas
formae non per se, sed per accidens, ex diversitate materiae resultans, secundum
quod in materia melius disposita dignius forma participatur; et talis diversitas
speciem non diversificat: et haec est diversitas animarum.
|
|