: Historia ducum Venetorum

74


Cumque illuc accessisset innumerabilis multitudo populi, convenerunt
ad ecclesiam sancti Marci ibique in electione secundum morem
precedente, mense videlicet Augusto in vigilia salvatoris nostri Ihesu
Christi, electi fuerunt XL sapientes et legales viri ad faciendum ducis
electionem. Qui cedentes in partem, divina disponente gratia, ita in
brevi hora concordes inventi sunt, ut vix tres ab aliis dissentirent. Et
cum data fuisset pronuntiatio electionis cuidam Petro nomine statim,
antequam loqueretur, vox de populo facta est: «De Petro in Petrum
ibit electio ista».
Pronuntiavit itaque electionem in dictum dominum Petrum Çiani
concorditer pro exaltatione et statu tocius patrie celebratam, nec potuit
complere sermonem, quia populus eundem electum pre gaudio
manibus undique assumens in altum duxit ad investituram altaris
beati Marci primum eum, deinde in sedem palacii ducatus mire devocionis
honorifice collocando. Ducatus ergo preclaram dignitatem
adeptus, cum ingenti cura et mansuetudine et iustitia, discretione,
que mater est virtutum, vestitus et sine aliqua iusta reprehensione
studuit comissi sibi populi ducatum et regimen gubernare.
[41.] Eo tempore Henricus Piscator comes de Malta et Ianuensis civis
cum magno exercitu Cretensem insulam intraverat, que adhuc
possidebatur a Grecis et obtinuit quasi omnes civitates, munitiones et
castra ipsius et insulam suo dominio subiugavit. In tantam namque
erat elatus superbiam et audatiam quod omnes circumadiacentes insulas
et provincias sibi subiugare credebat. Audiens hec idem Petrus
Çiani dux et conspiciens in obprobrium et detrimentum ducatus Venecie
fieri, nec valens ipsius Henrici Piscatoris superbiam sustinere,
magnum congregavit exercitum et ad prefatam insulam cum magno
labore et expensis pluries destinavit.

Torna all'inizio