sit quod ait Iohannes, «et capta est bestia et cum illa pseudopropheta,
qui fecit signa magna coram ipsa». Quapropter cavendum est, ne
ipse Antichristus latitet modo apud Latinos, presertim cum dixerit
quidam per os cuiusdam obsesse apud Amanteam, «magister meus
venturus est in proximo, et nominabit se Helyam, et multos auferet
de populo Dei vestri, ita ut pauci illi remaneant». Sed et hic cavendum
est vigilanter propter illud quod scriptum est, «si fieri posset,
in errorem ducentur etiam electi». Videtur ergo, quod rex ille
undecimus veniet manifestus in furore draconis, sicut Nabuchodonosor
rex Assiriorum, qui se nominabat deum terre, iste autem,
occultus, ut se simulet esse Christum subiectum Deo, sicut Aman,
qui interpretatur iniquitas, videbatur esse subiectus Assuero, qui
significat Deum Patrem omnipotentem, creatorem et dominatorem
omnium provinciarum. Unde bene dicitur de secta pseudoprophetarum,
cuius princeps erit Antichristus, «potestatem prioris bestie
omnem faciebant», quia ita persequetur ista, sicut et illa.
Hec secta Paterenorum est, nisi forte alia deterior de ventre eius
consurgat. Huiusmodi nempe filios diaboli, designabat populus
Aman, qui querebat delere de terra omne genus Iudeorum. Nempe
Iudith ystoriam, mox ut templum combustum est fuisse peracta,
testatur nomen sacerdotis Ioachim, qui venit in Bethuliam videre
Iudith; de quo scilicet Ioachim, Baruch aperte describit, dicens quod
ipse remansit ibi summus pontifex quando succenso templo et urbe,
chaldei cum preda populi, a Iudee finibus egressi, in terram suam
regressi sunt. De Hester quoque tradunt Iudei, quod mater Ciri
fuerit, quod si verum est, aperte datur intelligi quod Iudith contemporanea
fuerit, licet ystoria ante inceperit. Hi autem quod aliud
senciunt, ultra centum ferme annos illam transponunt, videant quam
aperte veritati obsistit, quum quidem manifeste scriptum sit in eadem
ystoria, fuisse Mardocheum ex eo numero captivorum, qui
translati fuerant de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda. Nisi forte
quis absurdissime contendere velit, fuisse eum centenarium ad minus,
|
|