Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 273

Liber III


geminatus recte concludit, ut: "Quae ratio fuit, ut ab homine tibi amicissimo venenum timeres?" Trocheus quoque non solum geminatus, ut diximus, sed etiam spondeo praecedente recte cadit, ut: "Quod hic potest, nos possemus". Item, pyrrhichius inter duos trocheos: ut: "Scipio suos omnes virtute superavit". Drochimum, qui est ex quinque syllabis, prima brevi, duabus longis, brevi, longa, existimat Cicero, si semel ponatur, esse non malum, ut: "Amicos tenes", quanquam magis numerus quam pes propter multitudinem syllabarum videri potest. His vero clausulis si oratio variabitur, fiet, ut et capiat lectorem et satietati occurrat. Quanquam autem omnis oratio fluere ita debet, ut numeris quibusdam incedere videatur, diligentia tamen illa et ratio numerorum tribus in locis potissimum adhibenda est, quum aliquid laudare ornatius volumus, ut fecit Cicero in secundo accusationum in C. Verrem, de Siciliae laudibus aut quum narrandum est aliquid, quod plus dignitatis habeat, quam doloris, ut idem in quarto de Aetnensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ fecit aut in amplificationibus et commiserationibus, ut idem pro Milone, pro Ligario et aliis iudiciis quamplurimis dixit. Tametsi se conatum esse et voluisse id assequi fatetur, nescire tamen se, an sit consecutus neque diu retinendam eam formam

Torna all'inizio