Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 2


EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE
VERBORUM.
Augustus locus sanctus ab avium gestu, id est quia ab avibus
significatus est, sic dictus: sive ab avium gustatu, quia
aves pastae id ratum fecerunt.
Augur ab avibus gerendoque dictus, quia per eum avium
gestus edicitur; sive ab avium garritu, unde et augurium.
Auspicium ab ave spicienda. Nam quod nos cum praepositione
dicimus aspicio, apud veteres sine praepositione
spicio dicebatur.
Adfectare est pronum animum ad faciendum habere.
Armillum vas vinarium in sacris dictum, quod armo, id est
humero, deportetur.
Aerarii tribuni a tribuendo aere sunt appellati. Aerarium
sane populus Romanus in aede Saturni habuit.
Apricum locum a sole apertum a Graeco vocabulo phrike
appellatum, quasi aphrikes, id est sine horrore, videlicet frigoris,
unde etiam putatur et Africa appellari.
Amoena dicta sunt loca, quae ad se amanda alliciant, id
est trahant.
Adfecta femina vel in bonam partem dicitur, velut honorata,
vel in malam, quasi ad extremum periculum adducta.
Aquagium quasi aquae agium, id est aquae ductus appellatur.
Aquaelicium dicitur, cum aqua pluvialis remediis quibusdam
elicitur, ut quondam, si creditur, manali lapide in urbem
ducto.
Aqua dicitur, a qua iuvamur.

Torna all'inizio