Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 74


Henricus regis Fr[ederici] filius uocatus
a patre Gaietam a Panormo nauigio
ueniens, in Alemanniam uadit.
Mense Iunii Innocentius papa Urbem
exiens Perusium uadit, ubi mense Iulii
XVII Kalendas Augusti languore correptus
feliciter expirauit. Cuius obitum quidam
metrice sic defleuit:

Nox accede, quia cessit sol, lugeat Orbis,
In medio lucis lumen obisse suum.
Lumen obiit mundi, quia decessit pater Innocentius;
iste pater Urbis et Orbis erat.
Nomen utrumque tenens uersum, notat hoc
quod habebat,
Quid mundo posset, reddere quidue Deo.
Si speciem, si mentis opes, si munera lingue
Attendas, cedet lingua, cadetque stilus.


Hic honore debito ad Perusium tumulatus
est, et Cencius sanctorum Iohannis,
et Pauli presbyter cardinalis, in papam Honorium
substitutus est illi. Qui de tanti
patris obitu et sua promotione ubique terrarum
litteras dirigit generales. Hic mense
Septembris de Perusio ad Urbem redit, ubi
cum multo honore a Romanis omnibus receptus
est.
Hoc anno fertilitas magna fuit.
Filius regis Francie cum exercitu suo
intrauit Angliam, et ex ea non modicam
partem optinuit; propter quod per totam
Angliam excommunicatus est, papa
mandante.

Torna all'inizio