ferunt dixisse non potuit despicere , miroque modo equisimo  
Deo in diem actum est ut, quorum conspectibus in sua vita celestium  
amore se substraxerat, illis in mortis sue transitus cernendus  
denegaretur et angelorum colegii[s], quorum incesabili ardore  
extuabat frequentique coloquio et visitatione persepe relevatus  
fuerat, presente in supremo agone animaretur et spiritus eius, celicis  
excubiis honorificatus velut virtuosi agoniste, ab ipsis astricolis  
civibus domino Deo suo gloria et honore perhenni remunerandus  
asignaretur. Cuius sanctum corpus in eadem ecclesia gloriose Dei  
genitricis semperque virginis Marie, quam contruxerat et in  
qua ieiuniis et cuntinuis vigiliis usque ad mortem perseverando .xi.  
kalendas Decembris in Domino obdormivit , honorifice est humatum.  
Paucis quoque evolutis annorum curiculis, inefabili Domini  
pietate dignante servum suum cuius esse meriti revelare, pluribus  
miraculis glorificatus [est]. Nam, quicumque vario febrium  
detinebatur aut alia corporis molestia affligebatur, mox ut  
sacrum eius sepulcrum plena fide visitabat, meritis ipsius  
sancti confesoris Iohannis archipresulis vicina sanitate reddita omnique langorum  
tedio ablato letus exultans ad propria remeabat. Quibus  
visis miraculorum signis, abbas Clusini cenobii supra memorati  
sancti Michaelis arcangeli, congregato venerabili eiusdem monasteri 
  |  
  |