magis habundant in armis, equis, personis et divitijs,
quam habundarent antiqui. et tamen nostri cives antiqui rem
publicam melius sepe gubernabant quam nostri moderni,
qui tot divitijs modo habundant. sepe enim inter nimias divitias
et rerum opulentias res publica periclitatur. unde dicit Augustinus:
"Qui prudenter attendunt, plus dolent paupertatem quam
opulentiam perisse Romanam. in paupertate enim morum integritas
servabatur; per opulentiam vero non muros urbis, sed
mentes hominum ipsius civitatis dira nequitia, omni peior hoste, corrupit".
unde poeta: "Nullum crimen abest facinusque libidinis
|
|