Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 595


XIII. Hystoria de patre et matre Pylati et eius nativitate et de
gestis, que fecit suo tempore, et se ipsum interfecit.


Fuit quidam rex nomine Tyrus, qui quandam puellam nomine Pilam, filiam cuiusdam molendinarii
nomine Attus, carnaliter cognovit et de ea filium generavit. Pila autem ex nomine suo et
nomine patris sui, qui dicebatur Atus, unum nomen conposuit et nato puero inposuit nomen Pilatus.
Cum autem Pilatus tres annos haberet, ipsum Pila a rege ad regem transmisit. Habebat autem
rex filium de regina coniuge sua, qui fere Pilato coetaneus videbatur. Isti dum annos discretionis
attigissent, sepius luctamine pugno et funda ad invicem colludebant. Sed et regis filius legittimus, ut
genere erat nobilior, sic in omni loco Pilato inveniebatur strenuor et in omni genere certaminis
aptior. Ob hoc Pilatus invidie livore conmotus et felle doloris stimulatus fratrem suum latenter
occidit. Quode rex audiens vehementer doluit, et contione convocato, quid de scelerato et homicida
faciendum sit filio, requisivit. Qui omnes reum esse mortis unanimiter acclamarunt. Rex autem ad
se reversus iniquitatem iniquitate noluit dupplicare, sed ipsum pro tributo, quod annuatim debebat,
Romanis in obsidem misit, tum volens innoxius esse ab occisione filii, tum a tributo Romano cupiens
liberari. Tunc temporis erat Rome filius regis Francorum, quem similiter Romam miserat pro
tributis. Huic Pilatus associatur; cum se ab eo moribus et industria precelli videret, eum invidie
stimulis agitatus occidit. Sed cum Romani, quid de eo faciendum esset, inquirerent, dixerunt: Hic
si supervixerit, qui fratrem necavit, obsidem iugulavit, rei publice plurimum utilis erit et colla ferocium
hostium ferox ipse domabit. Dixerunt ergo: Cum reus mortis habeatur, in Ponthos insulam gentibus
illis, que nullum paciuntur iudicem, iudex preficiatur, si forte eius nequicia ipsorum contumacia,
sed non, quod meruit paciatur. Missus igitur Pilatus ad gentem ferocem et suorum iudicum peremtricem,
non inscius, ad quos missus sit, et quam patibula vite sue sententia, tacite rem considerans,
vitam servare voluit, et gentem nequam ipse minis et promissis, supplicio et precio penitus subiugavit.
Quia igitur tam dure gentis victor extitit, a Ponthos insula Poncius Pilatus nomen accepit.
Herodes autem hominis illius ut audivit industriam, eius versutiis congaudens ipse versutus, eum ad se
muneribus et internunciis invitavit et super Iudeam et Ierusalem potestatem et vicem suam tradidit.
Qui cum peccuniam innumerabilem congregasset, nesciente Herode Romam adiit, infinitam peccuniam
Tyberio imperatori obtulit et ab eo sibi dari quod ab Herode tenebat muneribus impetravit. Huiuscemodi
causa facti sunt inimici Pilatus et Herodes, quo ad usque tempore passionis Domini eum sibi
reconciliavit, eo quod Dominum ad se misit. Alia causa inimicitie assignatur in hystoriis. Quidam
enim se filium Dei faciens multos de Galileis seduxerat; quos cum in Garizim duxisset, ubi dixerat se
adscensurum in celum, superveniens Pilatus ipsum cum omnibus occidit, timens, ne similiter Iudeos
seduceret. Ob hoc facti sunt inimici, quia Herodes prescidebat Galileis; utraque causa potuit esse
vera. Cum autem Pilatus Dominum Iudeis crucifigendum tradidisset, timens tamen offensam Tyberii
Cesaris, eo quod condempnasset sanguinem innocentem, quendam sibi familiarem pro sui excusatione
ad Cesarem destinavit. Interrea cum Tyberius morbo lepre teneretur, nuntiatur eidem, quod
Ierosolimis medicus quidam esset, qui omnes morbos solo verbo curaret, nesciens, quod eum Iudei
et Pilatus occidissent. Dixit itaque Volusiano sibi privato: Vade citius trans partes marinas, dicesque
Pilato, ut hunc medicum michi mittat, qui me pristine sanitati restituat. Cum autem ille ad Pilatum
venisset et mandatum imperatoris exposuisset eidem, teritus Pilatus XIIII dies inducias postulavit.
Infra quod spacium dum Volusianus quandam matronam, que familiaris fuerat Iesu, nomine Veronica,
ubinam Christus Iesus inveniri posset, interrogasset ait: Heu! dominus meus et deus meus erat, quem
Pilatus per invidiam condempnavit et crucifigi precepit. Tunc ille nimis dolens ait: Vehementer doleo,
quia quod michi dominus meus iusserat explere non valeo. Cui Veronica: Dominus meus cum predicando
ciraret, et ego eius presentia nimis invite carerem, volui michi depingi ymaginem, ut,
dum eius privarer presentia, salutem michi prestaret in solatium ymaginis sue figura. Cumque

Torna all'inizio