involvantur. Nam, sicut dicit beatus Gregorius, «minus iacula
feriunt que previdentur» et cet.
Quod in hoc millesimo apud Mo[n]te[m] Pesulanu[m] celeb[ra]tu[m] est g[enerale
capitulum] fratrum Minorum, et in Romagnola magna erat discordia
partium occasione.
Item in hoc millesimo apud Montem Pesulanum celebratum
est generale capitulum fratrum Minorum, et factus fuit generalis
minister frater Matheus de Aquasparta, de Tuscia de valle Spoletana.
Et in isto generali capitulo secundum voluntatem Italorum
et secundum consuetudinem aliorum generalium capitulorum
non bene fuit ministratum. Vicarius fuit ibi frater Petrus de
Falengaria, qui postea missus fuit ad legendum in curia, cum esset
cathedratus magister. Item his diebus in Romagnola magna
erat discordia occasione partium.
Quod quidam ribaldi voluerunt invadere locum fratrum Minorum de Monte
Falconis.
Item his diebus, millesimo supraposito, XVIIIto ribaldi ex
his qui erant in Gipso ordinaverunt ut venirent ad spoliandum
fratres Minores qui habitabant in loco Montis Falconis. Quod cum
cognovissent dominus Iacobinus de Panceriis et Bonifacius de
Canossa, frater abbatis Sancti Prosperi de Regio, comminati
sunt eis et terruerunt eos, ne venirent. Et ita cessaverunt a stultitia
sua.
Quod Bononienses populares gravia statuta ordinaverunt contra milites suos.
Item his diebus, millesimo supraposito, Bononienses populares
gravia statuta ordinaverunt contra milites suos et contra omnes
nobiles civitatis sue, videlicet ut quicumque de militibus sive
|
|