nec exibat de loco pre timore. Erant autem in sua familia
duo animalia, fratres et socii. Nomen vnius erat Kelila, alterius
vero Dimna. Ait Dimna Kelile: Nonne respicis, frater
quoniam leo non recedit de suo habitaculo, nec agit que agere
solebat? Cui respondit Kelila: Quid te, frater, de hoc inuestigare
cogit et mouet, quod non est necessarium, cum tua non
interest huiusmodi querere, cum simus in curia regis nostri
tranquilli et pacifici? Habemus enim ea que volumus, nec
nobis deficit aliquid eorum que nostre sunt oportunitatis, nec
sumus in isto statu quo regi loqui debeamus de materia sua.
Desine, frater, ab hoc proposito quod intendis. Scire enim
debes quoniam quicunque submittit se cause que sue non
est facultatis in verbo et opere nec est sue expeditionis,
dignum est ei accidere quod accidit symeo. Ait Dymna
dicens: Quomodo fuit? Inquit Kelila:
Erat quidam symeus qui quendam vidit carpentarium
scindentem lignum in quadam planicie, et, cum super lignum
ascenderet, scindebat quasi vno cubito apponendo vnum
paxillum et educendo alterum. Et videns hoc, symeus estimauit
facere sicut carpentarius faciebat. Et cum inde carpentarius
descendisset pro suis negocijs, festinauit symeus ad
lignum, et ascendens super illud, apposuit sua posteriora
versus scissuram ligni, faciem vero versus paxillum. Et cum
essent reposite ambe eius testicule in medio scissure eius,
cepit facere admodum carpentarij, educendo et interponendo
paxillos. Cumque sic faceret, vltimo paxillo extracto, propter
breuitatem crurium restricte sunt eius testicule in scissura,
et oppressit se. Et sic clamante symeo pre nimio dolore,
aduenit carpentarius et percussit symeum, ita quod propter
eius imperitiam suscepit verbera et oppressionis dolorem.
Decidia impedit quamplurinos, inquit Dimna, vt ex
verbis tuis ac parabolis intellexi. Quapropter scio non esse
forefactum querere de his, quibus quis suum dominum ac
|
|