(1) DE PROSOPOPEIA.
(2) Quintum genus extendendi materiam est prosopopeia, id est informatio nove persone, que inter colores dicitur conformatio, (3) iuxta illud:
'Nux ego iuncta vie cum sim sine crimine vite
A populo saxis pretereunte petor'.
(4) Similiter crux poterit introduci: 'Ego crux rapta conqueror de fidelium tarditate, quia non curant me de impiorum manibus liberare'.
12. (1) DE SIMILITUDINE.
(2) Sextum genus materiam prorogandi est digressio que spectat ad colorem qui similitudo vocatur. (3) Hec enim fit causa probandi aliquid de presenti negotio vel persona, que, si fuerit impertinens, erit nimium vitiosa. Si autem ad rem pertineat plurimum commendatur. (4) Et hec digressio multum sermocinantibus expedit, ut si de Iuda loqueris proditore, satis commode ad Absalonem sive Achitophel potes digressionem facere, dum modo ad principale propositum revertaris.
|
|