Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 105


eiusque concilium quatinus fidem quam teneri oporteret, uerbis
tibi traderet, scriptura firmaret. Iniuncta est huius rei cura
Humberto episcopo. Itaque uerba fidei superius comprehensa
scripsit, recitauit, assensu omnium ad legendum et confidendum
tibi tradidit. Tu uero adquiescens accepisti, legisti, confessus
te ita credere iureiurando confirmasti, tandem manu propria
subscripsisti. Nicholaus papa gaudens de conuersione tua
iusiurandum tuum scriptum misit per urbes Italie, [412] Gallie,
Germanie, et ad quecumque loca fama tue prauitatis antea potuit
peruenire. Vt sicut ecclesie scandalizate prius dolebant de
te auerso atque aduerso, ita postea gauderent gratiasque deo
agerent de reuerso atque conuerso. Cur ergo scriptum hoc magis
ascribis Humberto episcopo quam tibi, quam Nicholao pontifici,
quam eius concilio, quam denique omnibus ecclesiis, que id cum
debita reuerentia susceperunt et pro conuersione tua deo gratias
retulerunt? Cur inquam, nisi quia facilius persuades imperitis
potuisse unum hominem errare quam tot personas, tot ecclesias?
Tibi uero si ascripsisses, cum ipsum destruere moliaris,
periurum te esse astruere uidereris. Sed iam qualiter redarguas
uideamus. Ber.: Apparet quia lux in tenebris lucet et tenebre eam
non comprehendant
. Lanfr.: Hoc rectissime in te retorqueri potest.
Lucet namque lux fidei in tenebris huius mundi, quantum
per speculum et enigma reuelante deo possumus contueri. Verum
hanc lucem tenebrosa mens tua nequit comprehendere despectis
ceteris putans se solam sapientem esse, euanescens in
cogitationibus suis, stulta facta apud deum. Ber.: Quia ueritatis
inimicus uelit nolit ueritatem asserat
. Lanfr.: Parum uideris
attendere quid dicas, tantum ut seruum dei illatis opprobriis

Torna all'inizio