Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 409


est ipsa natura. Videmus autem quod communitas domus
est quid naturale, non solum quia deservit ad sufficientiam
vitae, sed etiam quia communitates illae, quae
perficiunt domum, sunt quid naturale: constat enim domus
ex communitate viri et uxoris, domini, et servi, patris
et filii, quarum quaelibet est secundum naturam. Sic
etiam communitas vici est quid naturale, non solum quia
deservit ad sufficientiam vitae, sed etiam quia generatio
eius habet esse naturale: sit enim vicus naturaliter ex crescentia
filiorum collectaneorum, et nepotum, ut vult Philosophus
I. Polit. propter quod si tale crementum est naturale,
vicus ipse quid naturale erit. Civitas ergo, quae est
finis generationis domus et vici erit quid secundum naturam, eo
quod sit finis generationis natalium: generatio enim domus, et
vici, tanquam ad finem et complementum, ordinatur ad civitatem.
Viso, civitatem esse aliquid secudnum naturam: reliquum est
ostendere, hominem esse naturaliter animal politicum et civile,
quod etiam duplici via investigare possumus. Prima via sumitur
ex parte sermonis. Secunda ex parte impetus naturalis.
Probatur enim in principio secundi libri, ex parte sermonis
hominem esse naturaliter animal sociale, eo quod
per sermonem acquirimus instructionem et disciplinam. Hoc
autem ex parte sermonis ostendere possumus hominem esse
naturaliter animal politicum et civile,ex eo quod vox humana,
quae dicitur sermo, est aliter significativa, quam vox
brutorum. Unde Philos. ait I. Pol. quod in aliis animalibus
ab homine, usque ad hoc eorum natura pervenit, ut vox
sit eis signum delectabilis et tristabilis, ut habeant sensum
delectabilem et tristabilem: hoc enim sibi invicem per
vocem significant. Canis enim eo quod latrat, aliter latrat
cum delectatur: et cum tristatur potest alteri cani per
suum latratum significare tristitiam, vel delectaitonem
quam habet. Sed hominibus ultra hoc datus est sermo,
per quem distincte significatur quid conferens, quid
nocivum, et quid iustum, et quid iniustum. Si ergo

Torna all'inizio