: Chronicon Novaliciense

Pag 54

II


maioribus et quicquid dixissent facere. Divisi erant per decur<ias
au>t per centurias, ita ut novem hominibus unus decimus
preesset, et rursum decem prepositi super se centesimum haberent.
Manebant ergo senes predicti separati in seiunctis cellulis
usque ad horam plenam tertiam, sicut institutum illis erat, ibique
psalmis, ymnis, orationibus unusquisque vacabat. Nemo
pergebat ad alium, exceptis his, quos decanos diximus, ut si cogitationibus
quis fluctuaret, illis consolaretur alloquiis. Post
horam terciam in conmune concurrebant. Psalmi resonabant.
Scripture ex more recitabantur. Et, conpletis orationibus cunctisque
residentibus, medius, quem patrem vocabant, incipiebat
disputare. Quo loquente, tantum silentium inerat, ut nemo ad
alium respicere auderet, nemo audebat excreare. Dicentis laus
in fletu erant. Audientium tacite volvuntur, per facies et ora lacrime
discurrebant, et ne in singultus quidem erumpebat dolor.
Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria
inennarrabili coepisset annuntiare ventura, videres cunctos moderato
suspirio et oculis ad caelum levare et intra se dicere:
«Quis dabit mihi pennas sicut columbe, et volabo et requie-
scam?» Post hęc consilium solvebatur, et cum tempus fuisset
reficiendi, unaquaeque decuria cum suo parente pergebat ad
mensam, quibus per singulas ebdomadas vicissim ministrabant.
Nullus in cibo strepitus aut sonitus; nemo conmedens loquebatur;
alebantur autem secundum regulam. Dehinc consurgebant

Torna all'inizio