Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 81


Hos modicus prompsi plebeio carmine versus,
Ne tuus in populis, sancte, lateret honor.
Redde vicem misero: ne iudice spernar ab aequo,
Eximiis meritis posce, beate, precor.
Haec paucis de tanto viro, ne eius vitam sui cives funditus ignorarent, delibavimus;
nunc ad historiae seriem revertamur.
14. Igitur Alboin Vicentiam Veronamque et reliquas Venetiae civitates, exceptis
Patavium et Montesilicis et Mantuam, cepit. Venetia enim non solum in
paucis insulis, quas nunc Venetias dicimus, constat, sed eius terminus a Pannoniae
finibus usque Adduam fluvium protelatur. Probatur hoc annalibus libris, in quibus
(B)Pergamus civitas esse legitur Venetiarum. Nam et de lacu Benaco in historiis ita
legimus: "Benacus lacus Venetiarum, de quo Mincius fluvius egreditur". Eneti enim,
licet aput Latinos una littera addatur, Grece laudabiles dicuntur. Venetiae etiam
Histria conectitur, et utraeque pro una provincia habentur. Histria autem ab
Histro flumine cognominatur. Quae secundum Romanam historiam amplior, quam
nunc est, fuisse perhibetur. Huius Venetiae Aquileia civitatis extitit caput; pro qua nunc
Forum Iulii, ita dictum quod Iulius Caesar negotiationis forum ibi statuerat, habetur.
15. Non ab re esse arbitror, si etiam ceteras Italiae provincias breviter adtingamus.
Secunda provincia Liguria a legendis, id est colligendis leguminibus, quorum
satis ferax est, nominatur. In qua Mediolanum est et Ticinus, quae alio nomine
Papia appellatur. Haec usque ad Gallorum fines extenditur. Inter hanc et Suaviam,

Torna all'inizio