Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
circuitionibus teneretur aiunt deorum implorasse auxilium,  
quo in fontem sui nominis versa est; cuius undis cum misceri  
vellet se Alpheus, deorum miseratione per subterraneos  
meatus evasit in Syciliam, quam etiam secutus per eosdem  
meatus Alpheus ibidem immixtus est. Alii eam Syculam dicunt  
fuisse nympham et ab Alpheo ex Elide veniente in Syciliam  
fuisse dilectam. Sed seu ab Elide fons veniat seu in Sycilia  
oriatur, hoc pro comperto habetur: Alpheum ab Elide in  
Syciliam penetrare fontique predicto misceri, cuius rei evidentissimum  
aiunt esse argumentum fontem Arethusam de quinquennio  
in quinquennium emictere purgamenta, nec illa aliud  
apparere quam stercora hostiarum in Alpheum apud Elidem in  
sacris Olympiacis secundo flumine proiecta et sic in Arethusam  
delata. Hunc insuper fontem dicunt non nulli de quinquennio  
in quinquennium translocari.  
ARETHUSA fons est alter a superiori in Ythachia erumpens  
apud petram que Corax denominatur, ex quo talis recitatur fabula.  
Fuit Corax venator quidam qui, quacunque de causa fecerit,  
ex petra illa in mare se precipitem dedit, a se petre nomen  
relinquens; cuius Arethusa mater precipitium videns, egre  
ferens in proximum se fontem miseranda deiecit et fonti mortua  
nomen dedit.  
ARETHUSA et hic a superioribus fons est alius (ut quibusdam  
placet) in agro Thebano. 
ARTACHIN fons est apud Listrigonas. 
ASVAMEUS fons est circa Tiana Orcio Iovi sacer, eo sic vocitatus  
quia sic incole vocent aquas. Is quidem plurimum mirabilis  
est. Nam, ut fertur, aque eius ex subterraneis meatibus frigidissime  
in fontem veniunt, in quo illico fervent, et ex astantibus  
incolis his qui pro re aliqua rite iuraverunt suavis potui et  
dulcis est, deierantibus vero adversa et, ex fonte prosiliens tanquam  
in hostes, oculos, pedes manusque talium feriens hydropisim  
atque depilationis egritudines infert. Nec est lesis abire  
possibile, donec suum periurium confiteantur his quorum in  
preiudicium deierarunt.  
  
BAIARUM fontes memoratu quidem dignissimi sunt. Nam  
parvo soli spacio plurimi salubresque omnes scaturiunt. Baie 
  |  
  |