et quod ad incongruum retractae fuerint intellectum; sed
patienter pro Domino omnia ferimus, in vaginam extractum
gladium reducentes, quia non licet amplius legis
reparare severae judicia ubi nobis ad misericordiae viscera
levis successit disciplina.
n. 24
A. pater Petro de Vineis filio. Inter vos et me, filii, licet
induxeritis otia calamis ut triumphalibus auspiciis sub
divo Cesare vacaretis, adtamen, si non fallor, ad ea scripta
restringitur quae vel in tractatum exiliunt, vel effluunt in
commentum. Sic itaque nil vetitum agitur, si mutuis affectibus
alter ab altero nostrum aliquando salutetur, saltem ad
hoc ut confortetur pater de prospero statu filii, et certificetur
filius de valitudine patris. Aliquot namque diebus
morbum quo crucior, ad id coegit discrassia, quod jam
vivis posthabitis inter mortuos tabescebam, donec sub
quodam susurro levis aura perflaret, gloriosam illam victoriam
redolens, quae tropheis rivalibus subegit rebelles.
Super hiis autem quae prima fama celebris profudit organa
veritatis, redditus sum liber ex mortuis; fremitus
in me quievit languoris, et melioris status jugiter convalescit
successus…
n. 25
A. patri Petrus de Vineis filius (responsiva). Si familiarem
filii manum, pater, habere desideratis ad literas,
philosophari desinite, deponite Tullium, et rhetoricae
modulos relegate. Scio tamen quod impossibile flagito,
quod sublimitas montium tacta non fumiget, nec petita
|
|