Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 19


Capitulum III
 
De salutacionibus ad papam, episcopos et omnes clericos tam prelatos
quam subditos
 
Sanctissimo, vel clementissimo, vel beatissimo, vel benignissimo,
vel misericordissimo, vel piissimo in Christo Patri Eugenio Sancte
Romane Ecclesie divina providencia summo, vel beati Petri apostoli
successori, vel vice beati Petri apostoli, vel Sedis apostolice vicario
Iesu Christi in terris .M. archidiaconus sancti Laurencii in Campo
Perusine Dioecesis cum ceteris suis confratribus et conventu seipsos
ad pedum oscula beatorum, vel ad salutares pedes oscula digniora.
Papa vero, cum ipse sit episcopus Rome, omnes cardinales, patriarchas,
archiepiscopos et episcopos vocat fratres; alios autem omnes
sub celo fideles vocat filios et dilectos in Christo. Et cum sit pater universalis
omnium Christianorum, omnes uniformiter sic salutat: Salutem
et apostolicam benediccionem.
 
2. Qualiter scribitur cardinalibus
 
Cum autem scribitur alicui cardinalium, semper est ponendus titulus
eius. Habet enim quilibet cardinalis sui cardinalatus titulum, et
gradus sui ordinis clericatus est eciam exprimendus: qui sunt tres
tantum, episcopus, scilicet, presbyter et diaconus. Nam, infra istos
tres ordines nullus potest effici cardinalis. Scribitur ergo eis: Venerabili
in Christo Patri domino .F. miseracione divina Sancte Marie in
Porticu, vel Sancti Laurencii in Damaso ac sacrosancte Romane Ecclesie
episcopo, vel presbytero, vel diacono cardinali et aliis tam prompte
quam debite reverencie famulatum, vel debitam reverenciam cum devocione
et seipsum, vel seipsum, vel se totum cum reverencia tam debita
quam devota.
 
Qualiter scribitur patriarchis, episcopis, camerariis, vicacancellariis
et notariis domini pape
 
Reverendo in Christo Patri, vel venerabili in Christo Patri domino
.A. divina providencia Sancte Sedis Aquilegensis patriarche, vel domino
.F. archiepiscopo Mediolanensi, vel domino .P. Dei gracia episcopo
Marchiano, vel tali domini Pape camerario, vel vicecancellario, vel
referendario, vel Apostolice Sedis notario, vel tali abbati de Monte
Cassino talis seipsum cum omnis reverencie famulatu, si scribens fuerit
minor ipsis. Si autem cardinales scripserint inter se, dicere poterint:
Salutem et veram in Domino caritatem, vel salutem et gaudium consequi
sempiternum. Si vero patriarche vel episcopi suis suffraganeis
scripserint, dicunt: Venerabili fratri, aliis autem episcopis semper
dicunt: Venerabili patri.

Torna all'inizio