: Formularium florentinum artis notariae

41


DE PROMISSIONE ET IURE DANDI ALIQUAM IN FUTURUM
IN SPONSAM [ET] UXOREM SUB ARRIS SPONSALITIIS.
Talis per stipulationem promisit et convenit, et pactum
fecit atque iuravit tali, de hinc ad talem terminum,
vel ante, si de iure posset fieri, dare et tradere eidem
in sponsam et uxorem legimptimam, talem filiam vel
sororem vel nemptem, vel mundualdam suam, vel aliam
quam intelleximus, sine fraude, et sub eius mundio et
potestate mittere in uxorem, et facere et curare; itaque
ipsa recipiet eum in sponsum et virum, et anulum ab
eodem, affectu maritali; et quod fiet matrimonium inter
eos; et titulo et nomine dotis tunc ei dare libras tot,
vel tales res, casam vel terras extimatas in libris tot,
de quibus facient ipsi, et facient ipsam sibi facere cartam,
dicto eius sapientis; que omnia et singula facere,
observare et adimplere promisit et iuravit eidem, nisi
permanserit evidenti inpedimento, vel termini mutatione,
ita quod de termino in terminum, vel, eo transacto,
infra .VIII. dies proximos recuperando, eodem
modo facere et observare teneatur; unde pro hiis omnibus
observandis sic, nomine arrarum sponsalitiarum,
confessus est recepisse ab eodem Iohanne tot libras pisanas,
et apud se habere, eo videlicet pacto, quod si
predicta omnia et singula non observaverit, ut superius
continetur, promisit ei duplum predictarum arrarum,
et duplicatas reddere et restituere, scilicet libras tot,
et dampna et expensas resarcire, et post hec ex pacto
firma tenere, sub ypotheca rerum suarum, omni legum
et iuris ac constituti auxilio, omnique alii exceptioni
speciali et generali ren(umptians). Et idem predictus I.,
per stipulationem promisit et convenit, et pactum fecit
ac etiam iuravit tali dicto I., dicto termino vel ante,
si de iure posset fieri, ipsam mulierem in sponsam recipere,
et accipere in uxorem, et maritali affectu anulare,
et ad domum suam ducere, et dotem librarum tot
confiteri, vel dotem quam dixerint talis et talis, et donationem
facere secundum constitutum Florentinum,
se et sua dicto eius sapientis obligando cum personis

Torna all'inizio