Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 178

libro V


conclusio in una clausula continentur, interveniente hoc adverbio 'ita' vel 'taliter' vel participio quod potest iungere duas clausulas, (3) ut si dicam: 'Letatus sum quam plurimum quia me quasi dormientem in promissione quam feceram tuis litteris excitasti. (4) Quare x libras imperialium tue necessitati animo hylari per latorem presentium destino in presenti, quia ne fas iudico amicum vanis pollicitis detinere. (5) Unde amicitiam tuam hortor attentius et deposco quatinus in <stadio> scolastici agonis curras taliter et labores quod bravium accipere merearis'.
34. (1) QUOMODO ILLA QUATTUOR IN DUABUS CLAUSULIS CONTINEANTUR.
(2) Interdum quattuor predicte partes in duabus clausulis continentur, exordio et narratione sub uno signo coniunctis et petitione atque conclusione sub alio, (3) ut si dicam: 'Quia multum de vestra dominatione confido noveritis quod causa legendi Bononiam venire proposui. Quare vestre discretioni supplico vehementer quatinus pro me vestro fideli taliter laboretis quod hospitem qui me pascat habere valeam competentem'.
35. (1) QUOMODO EXORDIUM ET PETITIO CONIUNGANTUR.
(2) Interdum exordium et petitio in una clausula coniunguntur,

Torna all'inizio