que et de Serravalle dicitur, iverant, adeo robuste Laudenses, 
quos invenerunt ibi, expugnaverunt, quod ipsi intra portam 
ipsius pusterle vi maxima impulsi vix potuerunt ipsam portam 
claudere. Qua clausa Mediolanenses foris supra fossatum 
iuxta tolimen euntes, in quibusdam partibus ipsum tolimen 
extirpaverunt, ita etiam quod aliqui ipsorum in Serravallem 
intraverunt, Laudensibus resistere non valentibus. Quod 
Laudenses considerantes, maximo timore perterriti, plurimi 
ex eis usque ad alium fossatum de Serravalle fugierunt. Alii 
vero pocius mori volentes quam civitatem sic amittere, Mediolanensibus 
acriter obviam occurrendo illos, qui intus venerant, 
summa vi eiecerunt, duobus ex eis occisis ac duobus aliis exire 
properantibus et in Aduam corruentibus ibi mortuis; alii vero 
omnes pre timore nimio de fossato transeuntes vix de fossato 
exire valuerunt. Et ibi fuit interfectus Tebaldus Bardonus 
a Mediolanensibus; et multi alii Laudenses fuerunt ibi vulnerati. 
Levaglesia quoque Gambarus Mediolanensis ictu 
petrerie occisus fuit. Quidam vero alii de Mediolanensibus 
per mediam paludem de Silva Greca intrantes et fossatum 
transeuntes supra costam civitatis ascenderunt ex ea parte,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |