Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 108


De clerico quem ad nos misistis sanctarum Scripturarum testimonio
hoc sentimus, hoc tenendum decernimus. Poenitentiam
prolixi temporis consideratis eius uiribus pro arbitrio uestro ei
iniungite, sacerdotii ordinem quod inordinate assumpsit ei
auferte, a ceteris ordinibus cessare iubete; quia in sacris canonibus
scriptum est: ʻQui aliena inuadit non exibit impunitus.ʼ Et Leo
papa ad Martianum: ʻPropria perdit qui indebita concupiscit.ʼ
Siluerius ad Vigilium preuaricatorem: ʻSic enim decet fidem
sanctorum patrum in aecclesia seruari catholica, ut quod habuit
amittat qui improbabili temeritate quod non accepit assumpserit.ʼ
Quod si infra poenitentiae tempus carnis mundiciam digne
seruauerit, ceterarumque bonarum actionum sollicitus obseruator
extiterit, miserante Deo cuius misericordiae non est numerus
experientia uestra indulgentiam ei praestare ualebit; ut sicut
beatus Gregorius et praefatus Leo in decretis suis concorditer
dicunt: ʻSi poenitentia eius fuerit digna, sit etiam fructuosa.ʼ

25


Domino in columnis aecclesiae plurimum honorando Remensi
archiepiscopo M. peccator et indignus antistes L. salutem,
seruitium cum orationibus.

Lator harum litterarum regius ac noster homo magnam rerum
suarum apud Rosnacum se asserit iniuriam pertulisse, et pro
ea re auribus summi pontificis lacrimabilem querimoniam intulisse.
Summus uero pontifex raptores ipsos nisi omnia sua ei
redderent terribiliter excommunicauit, et uobis ut ei de ipsis
raptoribus iusticiam faceretis sedis apostolicae litteras destinauit.
Et quamuis excellentia uestra in talibus monitore non egeat, rogo

Torna all'inizio