: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 249


illibatum servare deberes, per interventum minetur actus libidinosi
rupturam. Attende, si placet; responde, si libet. Numquid amoris mei
pura sinceritas raptura talia minabatur? Numquid virginalis castitatis claustrum
effingere postulabat? Numquid lilium violare pudoris venereis
impulsibus expetebat? Vel numquid inhonestis cuniculis candoris et ruboris
labia demulcere? Aut in lecto libidinis dilecte stringere corpus amenum
amplexibus impudicis? Vel discriminare cesariem capillorum? Aut etiam
ubera lactis inexperta comprimere lascive manus officio cogitabat? Absit.
Quid ergo querebat in dilecta dilectus? Querebat utique, sicut per precedentia
scire potes, castitatis in ipsa candens lilium non contundi. Querebat
ortum dilecte, conclusum, ne fructus castimonie raperetur, contra predonis
cuiusvis aggressum, forti pessulo custodiri, et claustrum pudoris, clausum
cum honoris virginei dignitate, servari. Querebat insuper, o dilecta, dilectus
tua labia gratiosa, in quibus ut audio certare videntur lilia mixta rosis,
maris alicuius osculis non contingi, longe fieri ab amplexibus corpus tuum,
capitis velari cesariem et absque tactu quolibet alieno, pomis inconcussis
similia, ubera tua gemella, ne compressione mollescant, cum duritatis integritate
tenelle, sub velamento pudice vestis, honeste mentis et casti pectoris
occultari. Hec in te castus querebat amor. Hec petebat sincera castitas
amatoris. Revertere igitur, revertere, Sunamitis, revertere ad rectum iudicium
rationis, et fallacis amoris, immo verius odii, deviis pretermissis, ut
sit lectulus tuus honestate floridus et redimitus honore, totam corde simul
et corpore priori, quo fulciaris floribus castitatis, te restituas tuo dilecto.

Torna all'inizio