licet indignus debitam in Christo reuerentiam atque subiectionem. Quoniam, pater karissime et domine plurimum metuende, ex officio mihi a uestra paternitate iniuncto pro uestro et sancte Romane ecclesie honore me plurimum decet esse sollicitum, idcirco, qualiter pro seruitio uestro laborare curauerim, uobis significare desidero. Noueritis itaque me uidelicet Io., qui, cum in curia uestra dictandi locum haberet, plurimas falsas litteras componere superba temeritate presumpsit, cepisse et illum pro suis excessibus duris carceribus mancipasse. Cuius rei causa, pater in Christo karissime, sanctitatem uestram multa prece deposco, quatinus quicquid de eo me facere uelitis, uestris mihi litteris significetis. Nam quicquid de eo significare placuerit, illud me executioni mandare manifesta ueritate noueritis.
XII.
Responsiua eiusdem.
Eug[enius] episcopus seruus seruorum Dei uenerabili fratri Rauennati episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quantum sit utile pro sancte ecclesie honore debitam sollicitudine gerere, tua sicut credimus fraternitas non ignorat, et inter cetera precepta legalia, que omnipotens Dominus populo suo iniunxisse cognoscitur, cum magne auctoritas commendatione nobis imperando confirmat dicens: honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longeuuus super terram . Quod nimirum quamuis de parentibus et nostre carnis educatoribus quantum ad litteram recipere debeamus, de sancta tamen ecclesia id ipsum intelligere nichilominus approbatur. Super eo, uenerabilis frater, quod te Io. nostrarum litterarum falsatorem cepisse et duris uinculis tradidisse nobis significasti, nos plurimum letatos esse cognoueris, quoniam id siquidem facere uoluisti, unde plurima sancte ecclesie seruitia contulisti. Cuius rei causa per presentia tibi scripta firmiter dicendo mandamus, quatinus prefatum Dei ecclesie inimicum bene facias custodiri, donec pro eo proprios nuntios mittere curabimus. Quod profecto facere si forte nolueris, nobis plurimum esse molestum minime dubitabis.
|
|