Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 130


Das michi que nolo, que peto cuncta negas.
Cum tibi sit dictum cur veneris ut michi pandas,
Me temptas aliis ludificare modis.
Discedas igitur: veto te michi dicere plura,
Nam sola vetuli garrulitate vigent.
Quod si sponte tua non ede recedis ab ista,
Cogam te diris ictibus ire foras".
"Prodigium foret hoc, tenebras si lumina solis
Adveherent, avibus seva columba foret;
Esse solet numquam feritas crudelis in agno,
Non miscet fellis pocula dira favus.
Moribus ingenuis cum sis circumdatus, in te
Confido quia nil rusticitatis habes.
Non tamen irasci contra me iure videris,
Cum tibi non dederim verba benigna nisi.
Verbis ira bonis compesci sepius ingens,
Iurgia placari, scisma perire solet;
Pacem sermo bonus affert et gaudia mestis
Cordibus infundit tristitiamque levat;

Torna all'inizio