eo, erit dominus sui tantum. Igitur attendas facta sua, sed
prius cogita de anima tua muniens te ex eis quibus dirigaris
in alium mundum et sed dirigeris in factis huius mundi. Et
si forte contingat super huius mundi negociis specialiter bellicis
te adesse presentem, caveas tibi sollicite de hostium inopinato
insultu; et oportet, quando presentabis te in pugna, ut sollicitus
sis in omnibus tuis actibus et caveas tibi de inopinando insultu
quo possis pati repulsam, quia repulsiva cessio contingens
exercitui, non potest cito resumi. Et multiplica excubia ut possis
semper scire continenciam inimici, cavens ne te decipiat. Et cum
aliquid preceperis, scruteris si ut precepisti perfecerint, et si non
scrutaberis minus timoris habebunt. Et cum precipies scribi cartam
aliquam, non sigilles priusquam legas, quia reges plurimum
decipiuntur ex hoc. Et cave solacium habere cum aliquo, nec
patefacias cordis tui secreta nisi propriis tuis de quibus bene et
plene confidas; et sic ages prudenter quod tam milicia quam
populus solacientur libenter tecum super laudabili gubernacione
qua gubernes eosdem. Et sit tuum dormire quamtum sufficit
ad quietem tui corporis; nec intromittas te nisi de rebus veris
ut sint tua opera veritas et non derisio; et in exequendis que
oportuerint non exhibeas moram. Et si te prevalere contingerit,
in parcendo sis pius et consideres que remittis; et attende
penes operantes magnam alkymiam exhylarans eos, et
tales sunt agricole. Nam non est alkymia aliqua sicut fecundare
terram cum plantationibus et seminationibus, quibus populus gubernatur,
milicia multiplicatur, et domus diviciis replentur et
regna roborantur; ergo oportet rem huiusmodi conservare. Et
convenit ut honores quemlibet iuxta conditionem suam et iuxta
sui scientiam, publicando honorem quem feceris ei, ut populo
manifestentur bona merentes. Et benefacias querenti scienciam
|
|