Ad secundum dicendum, quod similitudines rerum in intellectu Angeli existentes,
non sunt a rebus acceptae, quia species intelligibilis non accipitur a re nisi
mediante phantasmate, quod se habet ad intellectum sicut color ad visum, ut in
3 de Anima dicitur. Nec tamen sunt causae rerum per modum
creationis, sed forte per modum motus, si forte ponantur orbes movere, quorum
motus est causa formarum naturalium. Nihilominus tamen oportet quod quaedam
cognoscant quorum non sunt causae, sicut ipsos orbes, et alios Angelos.
Unde dicendum, quod ad hoc quod aliquam assimilationem habeant ad invicem,
potest contingere dupliciter; vel ita quod unum sit causa alterius, similitudinem
suam illi imprimens, sicut ignis et aer calefactus; et hoc modo intellectus
divinus et humanus habent assimilationem ad res intellectas, licet modo converso,
quia intellectus divinus imprimit in rem formam, per quam res sibi similatur;
intellectus autem humanus speciem, per quam rei assimilatur, a re accipit:
vel ita quod utrumque sit ab una causa similem formam utrique imprimente;
et sic intellectus angelicus rebus cognitis assimilatur, quia formae quae a
Deo impressae sunt rebus ad subsistendum, sunt etiam Angelo impressae ad
cognoscendum.
Ad tertium dicendum, quod res non cognoscitur perfecte in exemplari, nisi a
quo ducitur secundum totum quod in ipsa est; et hoc modo res cognoscuntur in
primo exemplari, quod imitantur res secundum esse illud quod in re est. Sic
autem non est de essentia Angeli, cum non sit causa vel exemplar totius quod in
re est, scilicet materiae et formae: et propterea non est actu exemplar nisi per
hoc quod potentia sua completur per lumen a Deo immissum, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod intellectus angelicus etsi ponatur semper in actu
respectu cognitorum naturalium, non tamen esse in actu habet a se, sed ab
alio: unde sicut in ipso differt esse et quod est, propter hoc quod esse quod
habet, habet ab alio; ita differt in eo intellectus et quo actu intelligit, propter
hoc quod intelligere ab alio habet.
ARTICULUS 2
Utrum Angeli superiores intelligant
per species universaliores.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod species superiorum non sint universaliores speciebus quas habent
Angeli inferiores. Quia, secundum Philosophum in 1 de Anima,
animal universale aut nihil est, aut posterius est. Non enim dicitur esse posterius
|
|