Solutio
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, quod peccatum primi hominis et
peccatum daemonis non fuit neque in Patrem neque in Filium neque in Spiritum
Sanctum; hae enim non sunt differentiae peccati absolute accepti, sed peccati
quod contingit in natura corrupta. Infirmitas enim et ignorantia et malitia, ex
peccato naturam corruptam consequuntur.
Sed sciendum, quod quamvis infirmitas nullo modo in natura integra inveniri
possit, et ita nec peccatum in Patrem: tamen ignorantia aliquo modo in natura
integra inveniri potuit, non secundum quod ignorantia dicitur privative, sed
secundum quod dicitur negative: sic enim est defectus consequens intellectum
creatum, inquantum creatus est: ex hoc enim deficit a perfecto lumine intellectus
increati, ut non omnia sciat, vel saltem non omnia actu consideret: et ex tali
nescientia peccatum proveniens, peccatum in Filium dici potest. Et similiter
etiam malitia ex qua peccatum in Spiritum Sanctum procedit, non oportet quod
sit poena, sed est aliquis actus peccati, ut supra dictum est; unde et in natura
integra potuit esse peccatum in Filium et in Spiritum Sanctum.
Sciendum tamen, quod primus actus peccati primi hominis et Angeli non fuit in
Spiritum Sanctum, prout peccatum in Spiritum Sanctum est speciale peccatum:
quod patet ex ipso obiecto peccati: uterque enim peccavit, altitudinem propriam
appetendo. Et ideo quantum ad genus peccati fuit peccatum superbiae;
sed quantum ad circumstantiam peccati utrumque fuit peccatum in Filium: quia
uterque peccavit ex hoc quod non consideravit ea quae consideranda erant ad
evitationem peccati; non autem fuit peccatum primum eorum ex hoc quod propria
voluntate repugnarent spei, vel alicui huiusmodi, sicut fit in peccato in
Spiritum Sanctum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo patet responsio per ea quae dicta sunt.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Adam peccans cogitaret de Dei misericordia,
non tamen peccavit peccato praesumptionis, quia non cogitavit se misericordiam
consequi sine poenitentia; sed simul de misericordia et de poenitentia
cogitavit, ut Augustinus ibidem dicit.
Alia duo concedimus, quamvis primum eorum non recte concludat, ut post dicetur.
Ad quintum dicendum, quod peccatum Angeli non habuit irremissibilitatem ex
genere peccati, sed magis ex statu peccantis, ut supra dictum est: et ideo ratio
non procedit.
Ad sextum dicendum, quod ad primum actum peccati in Angelo, qui fuit actus
superbiae, consecutae sunt multae aliae deformitates peccatorum, ut invidia,
odium, et huiusmodi; et inter illa potuit esse peccatum in Spiritum Sanctum.
|
|