Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 153


audiens, cum paucis viris, hoc est viginti quinque, contra eos progressus est. Quem
Sclavi cum tam paucis venire conspicientes, inriserunt, dicentes, patriarcham contra
se cum clericis adventare. Qui cum ad pontem Natisionis fluminis, qui ibidem est
ubi Sclavi residebant, propinquasset, cassidem sibi de capite auferens, vultum suum
Sclavis ostendit; erat enim calvo capite. Quem dum Sclavi, quia ipse esset Wechtari,
cognovissent, mox perturbati, Wechtari adesse clamitant, Deoque eos exterrente, plus
de fuga quam de proelio cogitant. Tunc super eos Wechtari cum paucis quos habebat
inruens, tanta eos strage prostravit, ut ex quinque milibus viris vix pauci qui evaderent
remanerent.
24. Post hunc Wechtari Laudari aput Foroiuli ducatum tenuit. Quo defuncto,
ei Rodoald in ducatu successit.
25. Mortuo igitur, ut diximus, Lupo duce, Grimualdus rex filiam eius nomine
Theuderadam suo filio Romualdo, qui Beneventum regebat, in matrimonium tradidit.
Ex qua inde tres filios, hoc est Grimualdum, Gisulfum necnon et Arichis, genuit.
26. Rex quoque Grimuald de omnibus illis, qui eum, quando Beneventum profectus
fuerat, deseruerunt, suas iniurias ultus est.
27. Sed et Forum Populi, Romanorum civitatem, cuius cives eidem adversa
quaedam intulerant Beneventum proficiscenti missosque illius euntes et redeuntes a
Benevento saepius laeserant, hoc modo delevit. Quadragesimorum tempore per Alpem
Bardonis Tusciam ingressus, nescientibus omnino Romanis, in ipso sacratissimo sabbato
paschali super eandem civitatem, ea hora qua baptismum fiebat, inopinate
inruit, tantamque occisorum stragem fecit, ut etiam diacones ipsos, qui infantulos
baptizabant, in ipso sacro fonte perimeret. Sicque eandem urbem deiecit, ut usque
hodie paucissimi in ea commaneant habitatores.
28. Erat quidem Grimualdo contra Romanos non mediocre odium, pro eo quod
eius quondam germanos Tasonem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam ob
causam Opitergium civitatem, ubi ipsi extincti sunt, funditus destruxit eorumque qui
ibi habitaverant fines Foroiulanis Tarvisianisque et Cenetensibus divisit.

Torna all'inizio