Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 50


G
Gratum est donum quod prevenit illico postulantem.
Gemit in presenti vir sapiens ut gaudeat in futuro.
Gloriosa est amicitia comunicans res honestas.
Gloriari de bono temporali non convenit, sed eterno.
H
Homo est ultra hominem, si perspicaciter se cognoscit.
Habere videtur naturam aspidis qui digna petentium
precibus non assentit.
I
Iudicium sine misericordia fiet ei qui misericordiam
denegat alicui postulanti.
In malis promissis decet fidem rescindere, non
servare.
In precipitium labitur, quisquis non considerat
iter suum.
Illata contumelia probat, qualis apud se lateat
unusquisque.
K
Karismata Sancti Spiritus non sunt pretio conferenda.

Torna all'inizio