Gaufridus: Summa de arte dictandi

902


enim derelictus sum pauper, orphano uos estis adiutor. Vel: Ad nichilum
deductus sum et nesciui: set nec faces ignite libidinis, nec prodigalitatis
diluuium, nec ardentis gule uoracitas meam felicitatem absorbuit,
immo sola fortune nouercantis inuidia me deiecit de prosperitatis solio
desolatum.

4. NARRATIO ALIA DE ASPERA FORTUNA.
Est et alia species aspere fortune, que dicitur dolor. Dolentes igitur,
quacumque de causa doleant, dolorem suum sic narrando exprimant et
expromant: Tribulationem et dolorem inueni, et fletus meus a mane usque
ad uesperam demoratur
, et consequenter causa doloris subiungi potest,
quoniam naturalis Ecclesie pastor et pater, Clemens nomine, set clementissimus
munimine, auertit faciem suam a petitionibus meis, et cum quibuslibet
iuste pulsantibus sue ianua patefiat clementie, uelud meis irascens
pulsationibus, michi specialiter obsurdescit.
Vel: Tribulatio et angustia
inuenerunt me.
Et postea causam assignes sicut superius: Turbatus est
pre dolore oculus meus, quia Mutinensis ecclesia, sui nuper pastoris
orphanata presidio, preter Deum non inuenit adiutorem.
Vel: Super
oumina Babilonis adhuc flemus et fleuimus propter Ierosolimitane ciuitatis
excidium, nostre iocunditatis organa suspendentes.
Vel: Versa est in
luctu cithara mea: totus lacrimis effluo, in dolore deficit uita mea et
anni mei obducuntur merore, quia lignum salutare, fidei katholice pignus,
crux uera in partem prede trahitur a nefando paganorum principe Saladino.

Vel: Leuabo per singulos dies luctum meum, immo lauabo per singulas
noctes lectum meum lacrimis meis, donec dies optata ueniat in qua restituatur
hereditas Domini omnibus qui diligunt nomen eius.
Vel: In dolore
deficit uita mea et anni mei in gemitibus: quis enim meos fletus presumat
abstringere, quis natum in funere matris flere uetet? Michi quidem et nobis
mortua est Ierusalem, mater nostra summa, et superlatiua humilitas humile
sibi elegit sepulcrum ubi Christus conuersatus est et ubi steterunt pedes eius.
Lauabo igitur per singulos dies luctum meum
, et cetera. Et quoniam perspicacitas
uestra per se ipsam ad colligendas auctoritates sufficere poterit,
hoc de aspera fortuna sufficiat prelibasse.
5. NARRATIO DE PROSPERA FORTUNA.
Quosdam igitur ramusculos prosperitatis, et utinam prospere, amplectamur.
Et quoniam, incolumitas ab eius latere non recedit, ab ea

Torna all'inizio