Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 774


AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod malum contingit multifariam; bonum autem
uno modo, secundum Dionysium, et Philosophum;
et ideo spes quae respicit bonum, non ita dividitur sicut timor qui respicit
malum.
Ad secundum dicendum, quod non eadem poena est quam respicit timor mundanus
et servilis, ut ex dictis patet. Servilis vero et initialis eamdem poenam
respiciunt; sed servilis tamquam principale obiectum, initialis autem non, sed
magis malum culpae; unde magis se tenet cum casto timore quam cum servili.
Ad tertium dicendum, quod timor initialis distinguitur a casto, non secundum
quod imperfecte se habet ad id quod perfecte se habet castus timor; sed quia se
habet etiam ad aliud obiectum, quamvis ex consequenti, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod timor mundanus secundum speciem naturae ab
humano distinguitur; sed in eodem gradu ponuntur secundum propinquitatem
ad meritum et demeritum, secundum quod hic timores distinguuntur.
Ad quintum dicendum, quod natura salvatur etiam in merito et demerito; et ideo
timor naturalis non ponit aliquem gradum distantiae vel propinquitatis ad meritum
vel demeritum; et propter hoc de ipso non facit mentionem in divisione prima.
Ad sextum dicendum, quod illae partes timoris assignantur secundum obiecta.
Sic autem non intendit hic dividere timorem, sed sicut dictum est in corp.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod timor mundanus et humanus, cum sint
inordinati, non possunt esse donum Spiritus Sancti; sed sunt vel passiones vel
electiones similes passionibus, aut etiam habitus, secundum quod habitus nomine
operationis vel passionis nominantur. Similiter etiam timor servilis non pertingit
ad perfectionem doni, sicut nec fides informis ad perfectam rationem virtutis.
In omni enim virtute hoc est commune, secundum Philosophum,
quod virtuosus operatur boni gratia, vel propter turpis vitationem.
Timor autem servilis operatur bonum non propter fugam turpis, sed propter
fugam tristis; unde deficit a perfectione virtutis, et multo amplius a perfectione
doni, quod est virtute perfectius. Timor autem castus, et initialis secundum
quod participat timorem castum, habet rationem doni: cuius ratio est,
quod altiori mensura suos actus modificat quam fit mensura humana. Mensura
enim humanorum operum est rationis bonum; unde virtuosus abstinet a malis,
fugiens et timens inconveniens rationis, quod est turpe; et iste timor est annexus
cuilibet virtuti. Sed timor qui est donum, facit abstinere a malis propter fugam
inconvenientis, quod est in separatione a Deo; et ideo ipsum Deum habet pro
mensura suae operationis. Et quia modus a mensura causatur, ideo operatur
supra humanum modum, et propter hoc est donum.

Torna all'inizio