esse. Materialiter se habet ad aliud tam in naturalibus sicut in frumento et
vino que ordinantur ad comedendum et bibendum et in lumine quod ordinatur
ad colorem videndum, quam in artificialibus, sicut in pecunia et domo
et tunica que ordinantur ad expendendum et habitandum et induendum et
medicina ad sanandum, et in scientialibus etiam, sicut ordinatur principium
ad conclusionem. Et similiter etiam in moralibus sicut illud quod est ad finem
ordinatur in finem. Alicui, vero, potest res consummi, licet non in se,
multipliciter. Uno modo contra voluntatem suam: puta quando ipsam perdit
vel ipsi rapitur. Alio modo secundum voluntatem suam: puta in dono et
mutuo set differenter, quia in dono consummitur omnino et in se et in
equivalenti quantum ad obligationem illius rei quia donum est datio irreddibilis
ut dicitur in IV Topic. , set quantum ad obligationem affectus.
In mutuo vero, licet consummatur mutuanti quantum ad possessionem et
recuperationem obligatoriam eiusdem in numero, set non consummitur quantum
ad obligationem equivalentis.
C. XXVII. Tertio est contra legem humanam in communi quantum ad
legem accomodati. De lege enim accomodati est quod concedatur gratis et
usus et non rei proprietas ut patet Extra. De commodato in glossa et etiam
ibidem quod accomodatum dicitur ad commodum illius cui accomodatur.
Iuxta illud Ps. << Iocundus homo qui miseretur et commodat >> et Lc.
XI << Amice, commoda mihi tres panes >> . Set usurarius quod accomodat
creditori, facit esse in dampnum creditori et commodum sui, per se loquendo,
ut patet ex dictis, et ideo dicitur Dt. XXIII << Fratri tuo sine usura id
quo indiget accomodabis >> .
C. XXVIII. Quarto est contra legem locationis. De lege enim locationis
est ut habetur Extra. De commodato in glossa quod in re locata aliud sit
ipsa res et aliud usus eius, sicut apparet in domo que locatur ad pensionem
et in equo qui locatur ad vecturam et in vinea que locatur ad affictum. Iuxta
illud Mt. XXI << Homo quidam plantavit vineam >> et cetera << locavit
eam agricolis >> set in pecunia que datur ad usuram, idem est pecunia et
usus eius, ut patet ex dictis. Secundo, de lege eius est quod proprietas rei
locate sit illius qui locat et usus ad tempus sit illius qui conducit. Set proprietas
pecunie que datur ad usuram, non est creditoris, set debitoris ut patet
ex dictis. Tertio de lege eius est quod locator habeat fructum de usu rei proprie,
non de usu rei aliene; set usurarius vult fructum de usu pecunie que iam
debitoris est et ideo peccat et contra legem locationis facit. Set contra maius
beneficium confert qui concedit rem et usum rei, quod contingit in pecunia
prestita, quam qui concedit usum tantum, quod contingit in domo vel equo
vel vinea prestitis; ergo ex primo magis licet, secundum legem, recipere recompensationem
quam ex secundo.
Et dicendum quod ex primo licet recipere beneficium et recompensationem
|
|