Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 94


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod homo non hoc modo dicitur esse finis sicut
intentum ab agente: quia haec est ratio finis ultimi et principalis: sed sicut ad
quod ordinatum est opus agentis aliquo modo, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod homo non est finis omnis creaturae sicut ultimo
intentum ab omni creatura, sed sicut illud cui provenit utilitas ex omni creatura:
et hoc contingit propter communicationem eius cum omni creatura, ut dicit
Gregorius, ubi supra.
Ad tertium dicendum, quod omnis creatura corporalis, quantumcumque sit
magna quantitate, est tamen inferior homine ratione intellectus. Unde non est
inconveniens, si omnis creatura talis etiam in assimilationem eius tendit,
inquantum per hoc summae bonitati assimilatur. Sed Angeli sunt nobiliores
homine secundum conditionem naturae; unde non sunt propter hominem praedicto
modo, sed solum sicut ex quibus provenit homini utilitas; sicut si diceretur
Regem esse constitutum propter aliquem rusticum, cui provenit utilitas pacis
propter leges Regis.
Ad quartum dicendum, quod huiusmodi non fuerunt a principio homini nociva;
sed postea per peccatum nociva sibi facta sunt; ex quibus tamen aliqua utilitas
sibi provenit, dum per hoc humilior fit, et in talibus etiam visibilibus gloriam et
sapientiam Dei considerat. Et sic etiam in utilitatem cedunt ea quae in usum
operis eius non veniunt, dum de eis aliquam cognitionem habet vel in universali
vel in particulari. Tamen auctoritas Philosophi in 5 Physic., in contrarium
inducta, intelligitur de rebus artificialibus.
ARTICULUS 4
Utrum anima rationalis debeat uniri corpori.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima rationalis corpori uniri non debuit. Ea enim quae sunt
ad finem, determinantur secundum rationem finis. Sed anima rationalis est
propter divinam beatitudinem et bonitatem. Ergo cum per corpus impediatur a
participatione divinae beatitudinis, quia per operationes corporales impeditur
anima a contemplatione spiritualium, videtur quod corpori uniri non debuit.
2. Praeterea, illud quod habet per se esse subsistens, non unitur alteri nisi accidentaliter;
quia quod advenit post esse completum, est accidens. Sed anima est
quiddam in esse suo subsistens; alias post corpus remanere non posset. Ergo
non est unibilis, ut ex ea et corpore fiat unum essentialiter.

Torna all'inizio