et Warancorum desevit atrocitas, eos impugnans, capiens et occidens.
Cumque cives ammoniti legitimum dominum recipere recusarent, irruentes Latini
viriliter in urbem ipsam ceperunt et palatium obsederunt et conprehenderunt.
Demum capta urbe et depopulata et ex magna parte conbusta tyrannus aufugit;
Ysachius restituitur, et Alexius adolescens in mense Iulio in ecclesia sancte
Sophie magnifice coronatur. Postea cum Greci Latinos publice iniuriis multis
afficerent et privatim occiderent, Latini urbem conbusserunt et predam maximam
exportaverunt. Ad hec cum se tyrannus Andrenopolim recepisset, imperator
iuvenis collecto exercitu cum baronibus eum fugavit et Traciam sibi subiugavit.
Sed cum peregrini magnis remunerandi promissis instarent, beneficiorum ingratus
clam et palam beneficis adversatur. Igitur inter eum et Latinos zizaniis seminatis
Greci, habentes eum exosum, quendam Constantinum imperatorem efficiunt,
populus autem Alexium Murçuflium coronavit. In qua contentione prepotens fuit
Alexius ille Murçuflius. Adolescens vero Alexius, cum vix VII regnasset mensibus,
suffocatur. Pater eius Ysachius moritur. Murçuflius tyrannus a peregrinis
de solutione impetitus solvere diffitetur. Quapropter Veneti pariter et peregrini
civitatem unanimiter agrediuntur, universam regionem iu circuitu depopulantur
et Murçuflium, dum die quadam in nemorosis lateret insidiis, effugant, fratrem
eius et vexillum et yconam regiam capientes.
Anno Domini MCCIIII. Veneti cum baronibus ceperunt urbem Constantinopolim.
Murçuflius, qui se imperatorem putabat, fugit de urbe. Alius ad imperium,
scilicet Ascari, a civibus fatuis eligitur. Set veniente luce a Latinis
Blacherna et Bucaleonum palacia occupantur. Quid plura? Grecorum strage
data multorum gens Latinorum urbem Constantinianam in mense Aprili victoriose
obtinuit. Ad hec barones Baldoinum Flandrie comitem in imperatorem
diademate coronarunt, votis communibus imperium sortientes. Nam quarta cessit
imperatorie maiestati, trium quartarum medietas cessit Venetis, et cetera peregrinis.
Marchio vero Bonifacius optinuit Tesalonicam. Murzuflius autem Alexium
|
1
5
10
15
20
25
|