Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 371


implicuit, quasi factus corpus unum eum calamo
et persona eadem eum quaterno; sic sudavi frequenter et
alxi, sic me labor continuus indesinenter oppressit, prout
datus mihi testis illati martyrii quaternio profitetur, quod
insufficientia de caetero pro me satis sufficienter allegat
ac praeter personalis afflictionis angustias, expensarum
suffragium quod est saepe laboriosis ossibus consolationis
emplaustrum, sicut vestram non dubito latere notitiam,
laboribus non respondet. Et quod est omni labore crudelius,
juvenilis vigor ingenii quod quales quales studendi
primitias de lactantis jam ubere suxerat, dum exercitantis
deberet pasci cibariis, in manualem, proh dolor! operam
confluii quicquid sibi debebat exercitationis afferri. Nec
tam laboriosi jugo martyrii collum voluntarius supposuissem
et humeros, nisi prius passionis instantia melioris
boni praesagia promisisset. Sed eum habeat spes improba
proprium ut nunquam extimet satis esse quod
recepit, semper meus in statera fiduciae suspensus [est]
animus ut aliquam beneficii fecundioris particulam de
tanti puteo laboris subjectus exhauriat et devotus attingat.
Imploratur ergo vestrae benignitatis officium ut eum
anni jam circulum ei ultra, si verum fatear, in labore
registrandi consumpserim et consumi jam fere nequeat
ultra conditio, vel reditum si placeat licentietis ad propria,
vel in domo summi principis in qua mansiones
multae sunt, locum ubi gratius et fructuosius serviam
praefigatis. Cum benefaciendi quibuslibet regnet in pectore
vestro potentia, dum reseret nemo quod clauditis
et quod reseratis per consequens nemo claudat, regnet
[quoque] scientia dum, si me non fallat opinio, scire vobis
datum est quicquid utilitatis sub pallio solis absconditur
praeter septem signacula forsitan clausi libri; regnet et

Torna all'inizio