Porro veraciter sine causa gladium portas, nisi resistencium Deo colla
transfodias. Nec vindex es in iram ei qui malum agit, dum in adulterantes
aecclesiam non consurgis, et cum Symeon et Levi violatae sororis obprobrium
a domo Israel non repellis. Vertatur ergo docta manus ad capulum,
et cum David in Amalechitas impetu fulguris irrue, et sicut ille latrunculos
subegit, sic et tu hostes aecclesiae vibrato iusticiae mucrone transfige.
Senciat, senciat veterrimus ille draco, Kadalous videlicet, perturbator
aecclesiae, eversor apostolicae disciplinae, inimicus salutis humanae. Senciat,
inquam, radix peccati, praeco diaboli, apostolus antichristi. Et quid
plura dicam? Sagitta producta de pharetra sathanae, virga Assur, filius
Belial, filius perdicionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur
opprobrium, ignominia sacerdotum, genimen viperarum, foetor
orbis, spurcicia saeculi, dedecus universitatis. Attexantur adhuc epitheta
Kadaloi, catalogus videlicet nominis tenebrosi: serpens lubricus, coluber
tortuosus, stercus hominum, latrina criminum, sentina viciorum, abhominacio
caeli, proieccio paradisi, pabulum tartari, stipula ignis aeterni. Senciat
iste motum regiae maiestatis, et terrenum metuat principem, qui
audacter provocat in bella caelestem. Et quia dicit insipiens in corde suo:
Non est Deus , experiatur inesse regio pectori christianae fidei pietatem,
pro divinae miliciae castris non enerviter confligentem.
Regnum ergo tuum arma corripiat, ut cum Melchisedech stet sacerdocium,
sacerdocium oret, ut avitum David exaltetur imperium. Nam ad
hoc pro te universalis orat aecclesia, ut et labor tuus ei quietem pariat, et
oracionibus illius gloria tibi triumphalis accrescat. Sicut et Moyses orabat,
et qui Israel orante vincebat, si vero remitteret manus Moyses, superabat
protinus Amalech. Hinc et apostolus ait: Obsecro primum omnium fieri
obsecraciones, postulaciones, graciarum acciones pro omnibus hominibus,
pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti . Quare hoc?
Audi quod sequitur: Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni
|
|